{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 569","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 569","ref":"569","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/569","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/569","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/569.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":206,"text":"Quartò, quae §. 6. Num. 7. 8. & 9. de variis monumentis & inscriptionibus retuli. Quintò, quae §. 7. Num. 19. attuli de eruditione Aegyptiorum, & instructione filiorum in litteris, distinctis ab hieroglyphicis litteris. His addo nunc Septimò, quia non est ullâ ratione probabile, atque credibile, mundum universum, per annos ad minimum 2540, quot effluxerunt ab orbe condito usque ad egressum Moysis cum Israëlitis ex Aegypto, caruisse tam utili, ac tam necessario humanae societati artificio litterarum & scriptionis; praesertim cùm toto illo tempore aetas hominum fuerit longissima, experientia diuturna, ingenia excitata & vivacia, & tot aliarum rerum inventione nobilitata. Aut si, ut initio hujus Disquisitionis insinuavi, divinum omnino est inventum litterarum & scriptoriae artis, credibile non est, DEUM nulli unquam è tot fidelibus amicis, quos omni aevo in Ecclesia sua habuit, voluisse illud manifestare ad Ecclesiae illius, & Mundi universi utilitatem. Bene ergo S. Augustinus lib. 18. de Civit. Dei cap. 39. scripsit, non esse credibile, Hebraeas litteras (quas primas in Mundo fuisse probaVerba citati Sancti sunt. Non vimus §. 3.) à Moyse incepisse. est credendum, quod nonnulli arbitrantur &c. Hebraeas litteras solùm à lege coepisse, quae data est per Moysen, sed potiùs per illam successionem Patrum, memoratam linguam cum suis litteris, custoditam &c. Fuit ergo litterarum & artis scribendi artificium Moyse antiquius. Sed quàm antiquum? Coce AS","prev":{"citation":"Technica curiosa 568-2","label":"ASSERTIO PRIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/568-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/568-2"},"next":{"citation":"Technica curiosa 570","label":"ASSERTIO SECUNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/570","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/570"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}