{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 587","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 587","ref":"587","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/587","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/587","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/587.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":273,"text":"Erit igitur ut circulus ABFG, circuli ADCE duplum; pariter. semissis illius, duplex semissis hujus. IV. Si ab aequalibus auferantur inaequalia, tanto se excedunt residua, quanto ablata, per 17. Axio. Clavii in Euclid. Ergo si ex Zona BFCD auferatur semisegmentum BFC, & ex sectore ADC similiter semisegmentum DCH; quae residua sunt, ibi mixtilineum. BCD, hîc Isosceles DHA, tanto se excedent, quanto ablata. Sed unum ablatum, videlicet semisegmentum BFC, excedit dimidio sui alterum ablatum DCH; Ergo & unum residuum DHA excedit dimidio sui alterum BCD. V. Si ergo mixtilineo BCKD addatur scalprum sive segmentum octogonium DKC, ut fiat triangulum rectilineum BCD; & ex hoc triangulo auferatur dimidium Isoscelis DHA; erit residuum rectilineum aequale scalproidi DKC, per 2 & 3. Axioma. VI. Denique residuum hoc rectilineum addatur rectilineo ADC. eisque fiat aequale quadratum: hoc enim erit aequalae Sectori intimo ADKC & octuplicatum, toticirculo ADCE &c. aequale. Quod erat faciendum. Hactenus Auctor Tetra gonismi. §. II. Examinatur Tetragonismus. Ransmisso Tetragonismo suam ipse Auctor censuram apposuerat in fine cryptographico velamine, hisce litteris: gptaramtasy rcepegnik Xacperdique addens nodum cryptographicum se tum soluturum, cùm meam de suo problemate sententiam perscripsissem. Legi igitur confestim problema, quia breve; & avidè, quia clarum; jamque mihi ipsi gratulabar, quòd in ea incidissem tempora, quo tot saeculis abstrusum, & tanto virorum doctissimorum conamine in vestigatum secrarum mathematicum, tam facili ac simplici methodo fuisset in lucem deductum. Sed non fuit diutumum gaudium mox enim ut relegi vice altera, paralogismum in Num. IV. deprehundi ex malè applicato Axiomate, ibi citato. Non enim verum est, si ab aequalibus auferantur inaequalia, tanto Ecee 2 sce recederte residus, quanto soluta in lice sensis, ut sensilius erecte. dunt se in duplo, triplo, quadruplo &c. etiam residua in duplo &c.","prev":{"citation":"Technica curiosa 586","label":"CAPUT I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/586","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/586"},"next":{"citation":"Technica curiosa 588","label":"CAPUT I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/588","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/588"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}