{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 591","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 591","ref":"591","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/591","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/591","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/591.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":356,"text":"At hoc nequaquam verum est: siquidem 8. & 9. minora sunt quam 10, & eadem majora sunt quàm 7, nec tamen propter hoc g. & 9 sunt inter se aequalia. Neque quidquam facit ad hoc proportio quam indicat majoris ad medium sesquitertia, sicut nec minoris ad medium sesquialtera: aliud enim est, adsignare medium proportionale in lineis rectis, cujusmodi sunt haec tria latera quadratorum; aliud, dare medium proportionale in curvis lineis aequale mediae proportionali rectae: cum prius facillimum sit, posterius à maximis Geometris hucusque tentatum, à nemine fortassis inventum, ut paulò pòst videbitur. Non nego tamen, aliquod in natura esse quadratum aequale circulo BC, etsi nondum proditum quonam modo id verè dari possit: Sicut enim talis inter majus & minus terminatio aliquo modo est vera, ita semper est incerta (quod ab arte prorsus alienum est) nisi quemadmodum Archimedes fecit, tam propinquis inter se limitibus conster, ut non sit cujuslibes à veri proximo discernere verum. ri 10 Quod autem quadratum medium proportionale dari non possit circulo BC aequale, sic ostendo. Quoniam enim latus quadraci C aequale est diametro quadrati D. Cotex propa. 9. lib. 4 Elem. Euclid. constas) ipsum quadratum C duplum est quadrati D, per 47. pri Itaque si quadratum C ponatur esse 32, quadratum D erit 16: quare & excessus quadrati C supra quadratum. D erit similiter 16. Quadrilaterum igitur EPRT inter parallelas C & D, utpote quarta pars ralis excessus, erit 4. Et quoniam linea DG, aequalis est lineae GG, & latus quadrati C majus est latere quadrati D; quadrilaterum ESOT inter parallelas G & C, plus est quàm dimidium totius quadrilateri inter parallelas D & C, nempe quàm 2. Reliquum igitur quadrilaterum OPRS inter parallelas D & G, minus est quàm 2. Totus igitur excessus quadrati G in quadratum D, minus est quàm 8. Quare & quadratum G minus est quàm 25, quoniam ne quidem ad 24 pertingit. Constat autem ex demonstratis ab Archimede, quòd circulus ad quadratum diametri rationem habet majorem quàm 223 ad 484; quare & multò magis majorem quàm 25 ad 32. Quoniam igitur quadratum C ponitur esse 32, circulus BC plus erit quàm 25, ut comparanti cum proportione Archimedea patebit, id est, Archimedea proportio plus accedit ad veram, quàm 25 ad 32.","prev":{"citation":"Technica curiosa 590","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/590","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/590"},"next":{"citation":"Technica curiosa 592","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/592","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/592"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}