{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 602","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 602","ref":"602","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/602","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/602","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/602.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"CN, AN, donec concurrant in N: concurrent autem quandoquidem efficiunt cum linea CA angulos duobus rectis minores, nempe semirectos ex constructione. Deinde centro N, inter vallo verò NC, vel NAC sunt enim illę duę lineae aequales, propter aequalitatem angulorum ad basin, per 6. primi) semicirculus COAQ describatur, perficiaturque semidiameter NQ. Denique facto anguIo CGM aequali angulo GCM, ducatur GM, donec cum CQ concurrat in M: & centro M, inter vallo verò MC, vel MG (quae propter rationem suprà allatam de NC, NA, aequales sunt) describatur portio circumferentiae CLG. IV. Quia ergo linea CQ dupla est lineae CN; erit circulus ex CQ, quadruplus circuli ex CN, propter duplicatam rationem diametrorum, ut constat ex 20. sexti, & 2. duodecimi. Est autem circulus ex AC duplus circuli ex CN, per u. sexti, propter angulum rectum CNA (esse autem rectum, probatur ex 32. primi, propter angulos ad A & C fomirectos) Ergo cinculus ex CQ, duplus est circuli ex AC; ideoque semicirculus CAQ, semicirculi ABCE; & consequenter sector AOCN (qui quidem est quadrans, propter angulum in centro N rectum) aequalis erit semicirculo BE. Quare dempto communi segmento AOCE, erit reliqua lunula ABCO, reliquo triangulo ACN, aequalis. V. Eodem omnino modo probabitur lunula CHGL, aequalis triangulo CMG: est enim par utrobique constructio, & angulus M rectus, ideoque sector CLGM quadrans circuli & lunula HL lunulae BO similis. Et certè de hujusmodi lunularum tetragonismo, qui quidem Hippocrati Chio debetur, ambigi ullo modo non potest, ideoque ut certissimus admittitur ab omnibus, dubiumque non est, quin idem Auctor, si ita feliciter lunula ABCD quadraturam absolvisset, praecipuam inter Geometras adeptu esset laudem. Sed quàm ingeniote priorem lunulam ABCD ad quadratum revocavit, tam fadi turpiterque in posteriori ABCO hallusinatus est utramque simul anfundens, quasi una & eadem esset; illamque se quadrasse praesumens ex eo, quòd huicultima quadratum aquale descripserat. Quòd quàm Mirabilium Cyclometricorum. Tandem falsum, sit, nemo non videt, excedit siquidem lunulas. BD tunulam BO spatio lunulari DO. Quod quidem discrimen oritur ex diversitate basium.","prev":{"citation":"Technica curiosa 601","label":"ANNOTATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/601","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/601"},"next":{"citation":"Technica curiosa 603","label":"ANNOTATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/603","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/603"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}