{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 607","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 607","ref":"607","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/607","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/607","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/607.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":230,"text":"CAPUT VII. Varia theoremata & paradoxa circa Quadraturam circuli. praecedenti Thesibus OLacet illa proponere, ut in citaris cap. Cyclome,quoniam jucunda & P. Georgio Behm transmissis habentur trica. nigeniosa sunt. Subinde tamen unum aut alterum verbulum explicationis gratiâ interseram. I. Si sententia Lenonis (quod continuum componatur ex meris indivisibilibus) esset vera; esset possibilis & impossibilis circuli Quadratura. Possibilis quidem, quia circulus unitatibus finitis constaret, quibus quadratum aliquod possibile aequales numero unitates contineret. Impossibilis verò, quia implicaret circulus. Nam rectae lineae motus circa extremum quiescens, chimaera esset, cùm linea centum punctorum per medietatem sui in motu quiescere deberet, adeoque rectitudinem amittere notabiliter Non video, quomodo sequatur hocultimum, quòd linea centum punctorum per medietatem sui in motu quiescere deberet. De linea duorum punctorum id concederem. II. Ante Gregorium à S. Vincentio inxenta est circuli Quadratura certitudine majori quàm physicâ. Nam Ludolphus Coloniensis exhibuit sequentem rationem diametri ad circumferentiam. Diameter circuli Circumferentia major quàm vera. Circumferentia minor quàm vera. Media igitur inter utramque est exactior haec III. Dato quadrato minori quàm sit sparium, quod pes pulicie in plano occupat, possumus exhibere spatium aequale in capacitate, cujus tamen ambitus major sit peripheriâ circuli maximi sphaerae Firmamenti sequiSequitur ex demonstratis à nobis alibi. Nam si fiat spatium parallelogrammum rectangulum non quadratum, aequalis tamen capacitatis cum quadratos habebit id ambitum majorem quàm quadratum: & quantò unum rectanguli latus circa angulum rectum minus sit, tantò fit alterum circa eundem angulum majus.","prev":{"citation":"Technica curiosa 606-2","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/606-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/606-2"},"next":{"citation":"Technica curiosa 608","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/608","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/608"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}