{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 610","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 610","ref":"610","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/610","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/610","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/610.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"CAPUT VIII. Tetragonismi seu Quadraturae circuli conamen Viennense. Aueos ante dies missum ad me fuit Vienna Austriae, à P. Ferdinando Montegnana, sequens Problema, cum hisce adjunctis litteris, die 3. Febr. hujus Anni 1663. datis. Claritas nominis &c. facit, ut hanc exiguam Opellam ejusdem &c. judicio, utpote &c. subjiciam. Quod equidem eò lubentiùs facio, quò nihil esse contemptui Ra. vi. quamvis exiguum, vel etiam temerarium, aliunde intellexerim. Hac spe fretus oro Rom. Vam., dignetur examinare opellam hanc, atque ad legum trutinam probare, mihique judicium suum & censuram, probenevolo suo erga socios & fratres suos animo, communicare. Precor interim Ra. Va. caelitus omnia desiderabilia, meque ejusdem sanctißimis sacrificiis demisse commendo. Viennae z. Febr. 1663. Problema, quod est de Linea recta circulo aequali, ipsiusmet Auctoris verbis propono, ut sequitur I. Hactenus demonstratum est, circuli peripheriam aequaB. lem esse ter sumpto diametro, additâ insuper portione majori II. Igitur quadrans circuli habebit diametri sic divisi partamen non attingit 4. Reliquum diametri supra circuli, erit quidem plus est 1: totum verò G quadruplicatum, reddit numerum D suprà positum. His positis fundamenti loco, cardo rei vertitur in paruendo geometricè ita diametro, ut illis arithmeticè sumptis T Io ptis totidem hae ex aequo partes respondeant. ergo III. Sumo in primis signoque tres quartas diametri, juxta 40 primi Eucl. prout in proposita Figura sunt RE. Deinde sumo signoque portionem aequalem lateri quadrati circulo normaliter inscribendi, uti est RS, aequalis rectae ex R in a ducendae. Tum residuum SO triplum sumo, signoque in punctis O, S, U, M.","prev":{"citation":"Technica curiosa 609","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/609","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/609"},"next":{"citation":"Technica curiosa 611","label":"CAPUT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/611","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/611"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}