{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 625","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 625","ref":"625","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/625","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/625","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/625.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":344,"text":"Et ex perci sunt ii, quibus vigilatae ex ordine noctes, non leve vel in ipsa hujus Arithmetices Numeratione crearunt fastidium. Ego verò cùm in Gravibus è rigida Quantitate suspensis rara quaedam ac recondita & suspicerem & suspicarer, laboraremque vel in eorum vibrationibus, vel in aliarum Machinarum motibus eorum adminiculo perpetuandis; deprehendi in iis non pauca, quorum quaedam in Theoresibus meis, Analectorum loco à P. Casp. Schotto in Cursu suo Mathematico propositis annotavi, nonnulla hîc in medium adducam, non pauca, inter quae Viode, Viole Neminne Tibraa Tirisalpon, in aliud mihi oportunius tempus reservabo. PROPOSITIO I. Perpendiculum ad mensuram Temporum sic accommodare, ut ejus vibrationes sine interrupto continuae numerationis labore fideliter supputari possint. Vid. IcoTAmetsi pluribus modis id factibile sit, hos tamen, qui sequunnism. III. tur, magis, ut mihi videtur, expeditos, indicasse sufficiet. UFig. VII. terque serviet Astronomo ad decempedalis aut alterius cujusvis Pendulum longioris Perpendiculi vibrationes absque fastidio supputanda ad mensuin quocunque loco, ad quem Machinula facillimè transfertur & ram temporum acfirmatur. commodare. Technasma. Sit Perpendiculum AB, lubitae quidem, commodiùs tamen majoris cujuspiam Altitudinis; habens axem CD transversim sic adaptatum, ut cum eo in punctis C & D liberrimè vibrari possit. 2. Accommodetur brachiolum quoddam EGF, circa axiculum, in medio sui fixum, sine ulla resistentia mobile, & huic annectatur uncinus GH versatilis aliquantùm in G. 3. Brachioli EGF extremitas E contingens hastam Perpendiculi, sit quàm laevissima, habeatque formam Hyperbolae acutioris, sive mucronis aut Linguae. 4. Simili modo hasta Perpendiculi sit efformata in ea parte, quâ à brachiolo respicitur & tangitur, mucronibus his sibi mutuò obversis. Reliquorum Structura patet ex Figura. Motus. KKKK emnunt. Nemoris manus liberetur semel Perpendetulum, sive mediocriter minores arcus percurillud autem sive majores rat, trudet in transitu extremitatem E, brachioli EF, quod per uncum GH apprehendet alium clevatum aliquantulum atque alium denticulum Rotae K serratae; quae ne regrediatur aliquando, cavet pessulus KL ostans in contrarium. Denique Rota serrata circa axem defert tympanum dentatum, denticulis circumferentialibus Rotae M implicitum. Indices K & M alicubi firmati, indicant in Rotis mobilibus, quod Sexagenas vel Centenarios vibrationum peregerit Perpendiculum. Advertendum I. Acumina illa Hyperboliformia brachioli & hastae in E, sint quàm politissima, & acuminis competentis.","prev":{"citation":"Technica curiosa 624-2","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/624-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/624-2"},"next":{"citation":"Technica curiosa 626","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/626","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/626"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}