{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 684","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 684","ref":"684","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/684","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/684","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/684.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Indices in universum alii sunt Perpetui, alii finito tantùm tempori servientes; quo elapso, de novo sunt supputandi & inscribendi; horum tamen multi reddi possunt universales, si integram revolutionis alicujus periodum complectantur. 8. Indicum Quadrilaterorum tam lingulae, quàm ipsae superficies, reciproco motu progredi possunt juxta Prop. 39. quod si fiat, debebit una pars superficiei quadrilaterae destinari signis servientibus uni motui, altera verò alteri, sive regressui indicis, factâ divisione juxta longitudinem. 9. Si Index Rectus non habet modum retrogradum, debebit retrahi vel humanâ ope, vel per potentiam aliam, quae id praestare poterit. 10. Indices perpetui multiplices haberi possunt in uno Cylindro longiore, & majoris ambitûs, circa axem suum convoluto post tabulam quandam, in qua per excisa foramina cernuntur ea in Cylindro, quae temporis & Indicis ratio postulat. 11. Idem praestare poterit Conus post tabulam lateris, in quo illud peculiare, ac pro quibusdam Indicibus peroportunum, quod partes illius inaequali velocitate moveantur, Latus autem hujus Coni adjaceat tabulae. 12. Possunt praedictis Cylindro Conoque solidis, alii excavati superimponi in armillas quasdam secti, quae circa ea corpora motus insuper alios oppositos peragere poterunt: Et hoc ad exhibendam anomaliam motûs Planetarii transferri poterit, adhibitis aliis industriis. 13. Potest & Helix Cylindrica post tabulam lateris ad indicandum assumi, si in ejus ambitu inter duas spirales crenas designentur res indicandae; ac tum vel ipse Cylinder striatus in motu locum mutet, vel index ab ipsa helice propellatur. Quod sequitur artificium construendorum Indicum, latissimè suam porrigit utilitatem. Fiat Zona quaedam, ex corio candido, vel charta Pergamena Papyro firmata telae suffulturâ, conjunganturque extrema ut fiat perpetua; tales enim si fiant plures, & disponantur supra cylindros erectos vel jacentes, quorum sam, tum unius ab horologio paretur, ostende Lot, quaeris, in singulos dies promota, per fenestellam ad id excisam, illud ipsum, mat quod ab ea indicari oportebat. Extensioni contractionique Zonarum ob mutationes aëris variè provideri potest, ut v. g.","prev":{"citation":"Technica curiosa 683-2","label":"PROPOSITIO XXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/683-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/683-2"},"next":{"citation":"Technica curiosa 685","label":"PROPOSITIO XXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/685","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/685"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}