{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 699","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 699","ref":"699","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/699","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/699","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/699.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Sumatur una medietas CA, & quantùm forma vitri exigit incurvetur; tum ex eaparte quâ adhaerere debet ampullae, inducitur leniter fluente cera & ubi haec frigore satis est adstricta, inseritur tubulus ampullae; admoto autem vitro prunis sive carbonibus ardentibus tamdiu tenetur, donec incipiat cera fluere; removeatur ilicò ut frigescat, adhaerebit enim tubulus vitro. Interim tamen dum cera fluit & frigescit, continendus erit Siphunculus intra vitrum eodem loco, per incurvam quandam virgulam, vel aliter. Transmissa deinde prominente extra vitrum unius medietatis extremitate per Diaphragma quantùm satis est perforatum, inseritur illi alterius medietatis similiter firmatae extremitas, ut uterque tubulus in unum coalescat &c. Motus & Commoda constructionis hujus sunt. I. In vulgaribus arenariis per idem foramen diaphragmatis insinuat se aër ex una ampulla in aliam, in hoc autem quia per siphunculum aër transmeat ex uno vitro in aliud, arena liberrimum habet fluxum; hinc nec titubat cylinder arenae cadentis, sed instar immobilis fili descendit. 2. Non subjacet tantis inaequalitatibus ab aëre ambiente provenientibus, ut docuit experientia, examinatis Quadrantibus binis hoc modo constructis, ad horologium cum Perpendiculo, nec potuit in matutina frigidiore aura, & meridiana calidiore ulla alicujus momenti differentia notari quae tamen in aliis usitato modo constructis, manifestè sese prodebat. Adverte I. Ampullas vitreas debere esse quantum fieri potest non admodum difformis capacitatis, sed maximè ejusdem figurae & orificii circa nodum; aliàs in acutiore ampulla circa noTett 2 landum magis in gelbreuit arena ad descensum, & certim eleuco quàm ex ampulla altera obtusiore. 2. Utraque facies foraminis in diaphragmate sit quàm simillimae figurae & limbi. Nodus occludatur firmissimè, ne semel inclusus aër, ad ambientis variam temperiem, nodum permeare possit: Clausuris ejusmodi pix est aptior, quòd peream non ita transpiret aër, ut per ceram. 4. Intra vertendum Clepsydram, cavendum est ne siphunculus oppleatur arenâ; aliàs ex unius quadrantis fluxu, fieri poterit propè duorum","prev":{"citation":"Technica curiosa 698-2","label":"PROPOSITIO XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/698-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/698-2"},"next":{"citation":"Technica curiosa 700","label":"PROPOSITIO XXXIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/700","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/700"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}