{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 744","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 744","ref":"744","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/744","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/744","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/744.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"Tametsi enim revocari ad calculum queant proportiones inrer rotas & rotas, inter rotas & tympana, inter haec & pondera, inter vectes & vectium elongationes ac divisiones; quia tamen praeter haec, innumera occurrunt obstacula quae simul vincenda sunt, nec nisi experimento eorum vis resistitiva deprehendi potest; calculum ante experientiam sumptam inire non possumus Experimenta autem tot, quot in tanta parium varietate requiruntur, sine longissimo temporis spatio, & sine ingentibus sumptibus fieri nequeunt. Dum enim uni impedimento amoliendo remedium adhibemus, in alterum incurrimus; & dum hîc difficultatem motus minuimus, alibi eandem augemus. Unico exemplorem declaro. Ut situla V vacua ascendat in S, & capsula X vacua descendat in Y, necesse est ut capsula sit gravior quàm situla, non utcunque, sed ita, ut non solùm superet gravitatem situlae, sed etiam resistentiam vectuli 18, & virgae 15, unà cum pondere & resistentia epistomii 14. 13. Tametsi autem gravitas situlae deprehendi solâ ponderatione, nullâ praeviâ experientiâ, queat, resistentiae tamen nominatae non nisi experimento discuntur. Et tametsi illas vix tandem magno temporis & sumptuum impendio didicisti; stabiles tamen non sunt, sed contracta ex humiditate rubigine crescunt magis magisque. Valde igitur notabiliter gravior sit oportet capsula vacua, quàm vacua situla. Si tamen plus nimio praegravas capsulam; postquam descenderit in Y, ibique globum Q a Q ad Z delatum receperit, attrahi sursum in X denuò non poterit à situla jam plena descendente ab S in V, nisi haec tantum capiat aquae, ut unà cum situla superet & capsulam cum globo, & resistentiam vectis 17, & conversionem trochleae T, funisque seu catenae VTX. Ut augeas aquam, ampliare, & consequenter praegravare debes situlam: hac praegravatâ, iterum augendum est pondus capsulae X vacuae &c. similes difficultates circa alias partes occurrunt. III. Haec tamen non dico, ut elevem artificium, quod, ut dixi, ingeniosissimum est; nec ut quenquam à conatu laudabili in ileo ad opus deducendo absteream. Certe in rebus ingeniosis, & arduis vel solus conatus in laude est repnendus. IV. Motus per hanc Machinam procuratus, non potest esse magis regularis, quàm horologiorum aliorum rotatorum, etiam accuratissimè fabricatorum.","prev":{"citation":"Technica curiosa 743","label":"JOANNIS JOACHIMI BECHERI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/743","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/743"},"next":{"citation":"Technica curiosa 745","label":"JOANNIS JOACHIMI BECHERI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/745","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/745"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}