{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 747","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 747","ref":"747","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/747","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/747","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/747.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"Erit fortalis, quando res eadem & fusiùs, & doctiùs denuò prodibit Suppono autem primò illa omnia, quae superiori libro variis in locis dicta sunt de usu & utilitate perpendiculorum in rotatis Horologiis. Suppono secundò multa ex iis quae eodem loco de horologiis rotatis vario, & novo modo construendis, de attractione ponderum, de Indicum chronometricorum fabrica, de trochleis & funibus perpetuis, de scalis spaerophoris, aliisque similibus dedi. His suppositis, sit §. I. Machinae constructio, & usus. CUmpto perpendiculo Al. ejus rationis in Pondere & Altitudine, ut ejus una v. g. simplex vibratio aequivaleat uni scrupulo secundo horario, vel ejus semissi &c. construatur Horologium Vide Iconism. IX. Rotatum ejus conditionis, ut ipsius infima sive fundamentalis Rota semel intra 24. Horas converti nata sit: id quod supputatione vibrationum, & hinc conversionum in Rotis omnibus, haud difficulter obtinetur, si juxta dicta in praecedenti libro, & iuxta peritorum Artificum praxes res instituatur II. Infimae Horologii Rotae ad aptetur firmiter Trochlea B, simul cum ipsa Rota mobilis: cui è regione respondeat altera Trochlea O, super axe peculiari versatilis; instructa praeterea hinc quidem Rotâ Serratâ 2, 3. & Pessulo 4; inde verò Rota Dentata. de qua postea III. Duabus his Trochleis superinjiciatur funis perpetuus BDCGFB, ex quo mediante Trochleâ D, appendatur pondus E tantum, quantum requiritur ad agitandum perpendiculum AI. Ponderi E opponetur Antisacoma G, ex sua similiter Trochlea F dependens. Longitudo Funis perpetui, hoc est, altitudo EG pro descensu Ponderis E sit tanta, ut Pondus E semel attractum, animare possit Horologium per unam septimanam. IV. Hujus Ponderis E attractio intra hebdomadam semel efficiB bbbb 2 Dig eiicienda est ab alio quodam Pondere. Quod ut hat aestigatur firmiter Trochleae C Rota quaedam Dentata plana, vel Digitata cylindrica (juxta dicta in libro superiori) cujus dentibus vel digitis, implicet suos Rota H: & hujus Tympanum dentatum I, apprehendatur à dentibus Rotae K: in cujus constructione hoc servandum erit artificium. V. Determinetur unâ Rotae K conversione, quot attractiones Ponderis E debeant effici: sint eae v. g.","prev":{"citation":"Technica curiosa 746-2","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/746-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/746-2"},"next":{"citation":"Technica curiosa 748","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/748","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/748"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}