{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 757","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 757","ref":"757","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/757","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/757","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/757.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":337,"text":"Si tulâ Y, quoniam ille defectus aquae ex Receptaculi X parvitate, supplebitur per Epistomium 38: quod interim dum Receptaculum depletur per Diabetem, aquam affundit. Alterum est; orificium Epistomii 38. non debere esse ejus amplitudinis, cujus est os Diabetis 40. 44. Quia si quantum effluit Aquae per Diabetem, tantundem affunderetur per Epistomium 38. nunquam cossaret fluxus aquae per Diabetem ex Receptaculo X. quod tamen est simpliciter necessarium. Itaque Orificium Epistomii 38 deber esse triplo vel quadruplo &c. minus amplitudine foraminis in Diabere 40. 44. Hinc enim fiet ut tandem exhauriatur Recepraculum X, & interrumpatur aquae fluxus per Diabetem; qui semel interruptus, non priùs redintegrabitur, quàm iterum Receptaculum totum cum Infundibuli semisse impletum fuerit aquâ, per Epistomium continuò fluente. XXVI. Interea dum Situla Y impletur Aquâ, ad superandam Ponderis & Rotarum resistentiam sufficiente, consistet eodem loco Situla sine motu deorsum, usque dum affusum fuerit tantum Aquae proximè, quantum ad ipsius descensum requiritur: antequam tamen Situla impleatur usque ad summitatem colli 45. 46. nec non summitatem Diabetis in eo collo; certum est Situlam non exspectaturam donec impleatur ad summum, sed descensuram. Et quamvis id permitti posset; nam cùm orificium 44. Diabetis perpendiculariter semper superincumbat Situlae, etiam in ejus descensu, deflueret nihilominus aqua perpendiculariter in Catinum Situlae, praesertim mediocriter distantis; quia tamen huic, si quod est, incommodo, praesto est remedium facile & obVide Icovium, illud paucis insinuo. Concipiatur in Figura 51. vectis Prinism. X. mi generis abe mobilis in b: vel Angulosus d be: vel uterque junctim. In Extremo aptetur brachiolum quoddam, ad instar articuli cujusdam, motui sursum cedentis, resistentis verò nisui deorsum. Si igitur fiat, ut alteruter annulus Situlae, ipse videlicet 47, vel 48. apprehendat extremum e vectis abe propè 47, vel 48 ad eum finem aptati, eique superincumbat tamdiu, donec tota Situla, aut quàm proximè repleatur, ac tum primùm suâ gravitate superet Cecec 3 sopere obsistentium pondiusculorum e & a vestis praedicis, habebitur illud quod initio fuit quaesitum. XXVII. Situla Y ad summitatem colli repleta, superatis omnibus obstaculis non descendet modò, sed etiam simul perDiabetem 49. incipiet effundere aquam in Subjectum Canalem Z.","prev":{"citation":"Technica curiosa 756","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/756","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/756"},"next":{"citation":"Technica curiosa 758","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/758","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/758"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}