{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 767","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 767","ref":"767","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/767","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/767","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/767.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Habebit ea sanè pręstantem usum in hoc negotio, dumodò cautelae quaedam in ejus Constructione serventur, quas hoc loco percensere, & difficultatibus, quae in praxi occurrere possent, providere volumus. Advertendum igitur inprimis est, Scalam hanc. quamvis loco citato construendam esse dixerim ex Corio in lora quaedam secto &c. multò tamen commodiùs ac magis ex usu locolororum coriaceorum adhibebuntur Catenae, pro majoribus praesertim Ponderibus attrahendis: ac etiam ut eadem semper distantia loculamentorum Pondera recipientium persistat; quod in corio mutationibus aëris obnoxio vix obtineri potest. Si tamen nihil obsit ea Scalae distensio, quemadmodum in praesenti Machina; praedicta illa lora poterunt adhiberi. XVI. Advertendum rursus est, Gradus illos scalae transverversos tam frequentes, quamvis ad attractionem ipsam Globorum non omnes adhibeantur, facere tamen plurimùm non modò ad firmitatem ipsiusmet operis, verùm etiam ad ordinatum scale motum, nec non constantem ejusdem detentionem à Cylindris superiore & inferiore; in quibus excavati Semicylindri Concavi, convexos ipsius scalae semicylindros recipiunt, atque praestant id eâ ratione, ut ingentia quae vis Pondera possint à Scala sustineri, sine pertractione ipsius deorsum vi Ponderis attrahendi. Ceterùm gradus hi poterunt esse majores, dummodò tamen eorum loco figantur in Loris coriaceis bullae quaedam hemisphaericae, sive clavi capitati, quibus cavitates similes respondeant in Cylindro C. D. vel si pro scala Catenae adhibitae fuerint, non corium, instruantur eae sphaeris ligneis in Catena dispositis & firmatis, eo ferè modo, quo subinde globuli precatorii filis metallicis inter se connecti solent. XVII. Advertendum praeterea, Dupliciter à tali Scala Pondus aliquod sphaericum elevari posse. Primò à latere scalae, ad eum modum, quem exhibet Figura 54. in sphaera Y. Et hic modus haud dubiè succedet in praxi, etiam in majoribus Ponderibus sphaericis, ac aliquot Centum pondiorum, dummodò Latera scalae sint ex Catenis, ut dictum, ne vi Ponderis distendantur &c. Secundò potest attolli attolli Pondus in ipso medio Scalae, quemadmodum Globus 8. punctis in Figura designatus repraesentat.","prev":{"citation":"Technica curiosa 766","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/766","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/766"},"next":{"citation":"Technica curiosa 768","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/768","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/768"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}