{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 769","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 769","ref":"769","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/769","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/769","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/769.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":337,"text":"In laterali illa Ponderis à Scala attractione, qualem refere Globus T, nulla est difficultas in de volutione Globorum in Scalam, vel ex ea: Notandum solummodò, Brachium illud, quod Globum Y sustentat & elevat, continuum esse oportere cum utroque gradu Semicylindrico in Scala, ut tantò firmius sit ad ingens pondus sustinendum: Possent autem & huic laterali Brachio sustentacula quaedam adaptari, quibus illud fulciatur & juvetur in sustinendo Pondere; haec tamen positâ accuratâ Scalae constructione, vel absolutè necessaria non erunt; vel ea quivis industrius artifex pro re nata non difficulter adjicere poterit; ut proinde fusiori descriptione non indigeant. Modus quo lateralis haec attractio perficitur, quamvis ex antedictis, & ipsamet Figura liquidius esse videatur, eum tamen breviter declaro. Globus quilibet in Horologio animando suo perfunctus munere, devolvitur in Canalem YZ, usque in Z, quò ducit declivitas Canalis. Hîc autem in fundo Canalis Sphaerodromi exscinditur foramen quoddam tantae amplitudinis, quanta sufficit ad admittendum laterale illud Scalae Brachium, & alia ipsi similia duo vel tria in Scala disposita; Quod tamen foramen minus esse oportet ipso Globo; uti & Brachii latitudinem convenit esse mediocrem, cum ea usum non sit habitura &c. Quoniam itaque Globus quilibet ob declivitatem Canalis YZ rectà fertur usque ad praedictum foramen; idcircò dum Brachium sursum ascendit per idem foraminis ostium, sublevat secum & Globum foramini superstantem; idque fit intra Tubum quendam erectum, vel ternas perticas, quarum una punctis in Figura designatur: ab his enim perticis globus elevandus continetur, ne alibi devolvatur ex Scala, quàm in summitate altitudinis, ad quam est evehendus. Sed haec patent, ex dictis. XX. Postquam Globus Y, vel quivis alius, elevatus fuerit ad summum, v. g. usque in Y tunc excurrit & devolvitur in Canalem Sphaerodromum MKL. Figurae 5 3. cujus Canalis ostium M, concipiendum est admotum esse ipsi Scalae globos elevanti. Quoniam verò necessarium prorsùs est, globos in hoc canali M. ita distribui, ut totidem devolvantur in sinistrum Canalem MKHS, quot in alterum dextrum MLIT; hoc est, ut primus globus Ecece globus elevatus devolvatur in unum Canalem, secundus in alterum, tertius iterum in priorem, & sic deinceps alternatim; poterit id obtineri per sequens Artificium.","prev":{"citation":"Technica curiosa 768","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/768","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/768"},"next":{"citation":"Technica curiosa 770","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/770","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/770"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}