{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 770","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 770","ref":"770","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/770","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/770","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/770.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":272,"text":"In collo analis M, ubi videlicet is discriminatur in duos, erigatur Portula quaedam, è duabus Tabellis ad angulos rectos coagmentatis constructa; quarum una est ba, altera ac in medio prioris firmata; hoc est in puncto e, per quod quoque transit axis, vel figuntur duo cardines, in quibus haec trifida Portula convertetur. Si itaque Globus aliquis immittatur in Canalem M, & is reperiat eum situm Portulae, quem Figura refert; volvetur illa rectà per medium Canalis, versùs axem e Portulae: & quia Portula Globo impingente in tabellam ea, non potest aliò cedere & aperiri, quàm versùs e; idcircò Globus necessariò devolvi debebit in Canalem ML: Dabit autem Portulae situm oppositum priori; eum videlicet, quem ductus punctis expressi commonstrant. Quare cum Globus sequenti vice attrahendus, Portulam oppositâ ratione dispositam sit reperturus, debebit in alium Canalem MK devolvi, propter eandem rationem, hîc similiter ut priùs militantem. Denique non est quòd fusiùs explicetur illa vicissitudo Aquae & venti, Attractionem vel simul, vel successivè perficientium: manifestum enim est ex constructione Machinae, quando Rota HE movetur ab Aqua, Rota verò LF defectu venti subsistit, moveri quoque Cylindrum CD, cum Axe AB. sine ullo motûs obstaculo; siquidem Sertata B 3. liberam habet conversionem non obstante pessulo 3. in eam partem cedente serraturis. Similiter autem fit in Serrata A. 2; quando deficiente Aquâ, solus ventus spirat, & circumagit Rotam LF. Quod si pluat simulque ventus impellat, non impediet, sed juvabit Unus Motor alterum, ut consideranti patet. Si tandem cesset utrinque Motus & actixitas, occludet pessulus D. Cylindrum CD, qui in eum finem habet affixam sibi Rotam D Serratam. §. II. AnDized by Google Dig §. II. Annotatio in praecedentem Machinam. Ongè ingeniosior mihi videtur haec, quàm praecedentis Gapitis Machina.","prev":{"citation":"Technica curiosa 769","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/769","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/769"},"next":{"citation":"Technica curiosa 771","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/771","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/771"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}