{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 800","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 800","ref":"800","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/800","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/800","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/800.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"tingere aquam ejusdem putei K, sed supra superficiem aquae refraenans situlam, eam evertet. XXXII. Ne situla P impleta, sponte ante descensum evertatur (quod ordinariè omnibus contingit quae recto angulo sunt obtusiores) addetur pondus aliquod fundo situlae ab extra: cum illo enim reddetur secura à spontanea eversione. Vel certè (quod multùm eversionem juvat, uti sum expertus) addantur utrique lateri y & ( situlae P, cylindri vel parallelepipeda duo, hoc est, tubi quadrati, quàm levissimi, ad 170. graduum angulum aperti; quorum unus latens 7Z, inconspectibilis in Figura, propter contrapondium servandum adhibetur; in altero (Z, praecluso utroque ejus extremo, includetur globus plumbeus T, liberè volubilis, tanti ponderis, quantum sit sufficiens ad impediendam spontaneam situlae P eversionem. Nam impingente situlâ P, in funiculum MDZ, ut primùm incipit everti, atque latus & situlae P obtinere inclinationem ad gradus quinque; globus plumbeus T volvetur versus: 4, juvabitque eversionem. Duo autem in talibus cylindris erunt observanda. Primum, ut versus marginem situlae non nisi ad certam mensuram extendantur. Mensurae regula universalis statui non potest: nam pro diversa gravitate situlae, minorique ejus apertione viciniores margini statui possunt ejusmodi cylindri. Experientia itaque erit consulenda, tam cylindri prolongandi, quàm quamdiu globus delapsus versus marginem situlae, eam non impediat quò minùs suum recuperet debitum situm. Alterum, ut ambo cylindri, vel tubi quadrati, uti innui, conjungantur duobus extremis ad angulum 170. graduum, subacumine situlae; alia autem duo extrema procurrentia versus marginem, distent à lateribus situlae angulis 25. graduum: sic enim inclinante se situlâ ultra gradus quinque globus ruet versus A, dabitque impetum situlae eversae. XXXIII. VXZ fila ferrea, extensa, non in spiras aliquot collecta sed rupta, sunt delineata (quantum vis servatâ proportione altitudinis Machinae, debeant esse longiora ad undecim palmos) ut clariùs descensus situlae oculis subjiceretur. TigilbyGoogle Tigilla extendentia fila ferrea, tam superiora ZZ, quam inferiora VV, inter quae extenduntur fila ferrea ZAV, pro commoditate collocentur. Superiora ZZ, vix commodiorem locum trabe d occupare possunt. Inferiora VV, ad unum palmum demergantur in puteo, ne situla P descendens immediatè supra superficiem aquae putei K, in illa impingat.","prev":{"citation":"Technica curiosa 799","label":"ANNOTATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/799","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/799"},"next":{"citation":"Technica curiosa 801","label":"ANNOTATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/801","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/801"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}