{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 816","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 816","ref":"816","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/816","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/816","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/816.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":347,"text":"Quoniam enim ita se habet potentia ex rota, ad pondus ex ejus cylindro, sicut cylindrus ad rotam, uti certum est apud Staticos, & facilè quivis experiri potest, demonstraturque in pleno meo Opere: habet autem se cylindrus khfeg, ad rotam rBsp, (per punct. 8. Compend. construct.) ut 1 ad 20; congii 3 1/2 in rota, aequiponderabunt 70. congiis in cylindro: quia sicut 1. ambitus cylindri, ad 20. rotae ambitum, ita congii 31, ad 70 congios; seu facilitatis gratiâ, ita 7 semicongii, ad 140 semicongios. Ergo cùm (per 7. punct. Comp. ) non sit in cylindro pondus majus, nisi aequivalens 63. congiis ad summum; superabitur hoc pondus à pondere applicato rotae, quod potest 20 congios, scilicet ab aquae congiis tribus & semis contentis in situla; adeoque omnes congii quatuor & semis, in situlam infusi, ex receptaculo H, praevalebunt omnibus impedimentis quae situla superare debet, ut evadens gravior descendat. Quod erant demonstrandum. Quando autem amittat tantam gravitatem, & evadat levior contrapondio SS, constat ex Compendii Constructionis puncto 9. alibi fusiùs deducto. Vectis autem ua Vnt efficit, ut cum impetu situla descendens, & impingens infunem ZOM evertatur, & aqua evacuetur, uti patet experientiâ; evacuatam autem evadere leviorem contrapondio SS, jam ostensum est puncto 8. Comp. Constructionis Sit adhuc ostendendum, quòd situla P nunc gravior, nunc levior, descendat & ascendat alternatim perpetuò Impleta situla P aquae congiis 41, non potest pendere sub receptaculo d, quin descendat, uti proximè demonstratum est: nec descendere, quin situla quidem evertatur, uti item declaratum, & proximè ex constructione, & constat experientiâ; pistillum autem H educat aquae congios 4 1/2, per punct. 5. Comp. Nec evacuata subsistere deorsum, quin à contrapondio SS recuperetur statuatur, & sub receptaculo statuatur, per punct. 8. Comp. Nec statui sub receptaculo, nisi crux o aperiat portulam q recedibzy G Google receptaculis, per puncti & Cons. Nec apertus siue potuis, ubi situla P sufficienter oneretur, per punct. 6. Comp. Nec onerata pendere sub receptaculo, quin descendat ut priùs (quod proximè est demonstratum.) Ergo cùm omnia necesse sit eodem ordine colligata semper succedere; situla descendet & ascendet alternatim perpetuò. Quod erat demonstrandum. Et haec interim pauca, è multis, quae scitu digna in Staticis & Hydraulicis paravi, sufficiant.","prev":{"citation":"Technica curiosa 815","label":"COMPENDIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/815","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/815"},"next":{"citation":"Technica curiosa 817","label":"ADDITAMENTUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/817","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/817"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}