{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 822","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 822","ref":"822","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/822","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/822","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/822.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Mihi verò in ea Machina displicuit illud inprimis, quòd Aqua per Anthae pressionem in altum educta derivetur in Rotam aquaticam, maximo cum Potentiae dispendio, quae aliàs in unum collecta, licèt non circulari, sed libratorio motu, sibi nihilominus aequalem, aut etiam multò majorem Aquae copiam elevatura mihi videbatur Et haec consideratio me tandem deduxit ad expendendas Liquidorum gravium pressiones, hactenus à nemine, quod sciam, demonstratas; quas cùm mihi nunc per alia negotia non licuerit accuratiùs expendere, id opportuniori tempore, favente DEO, non intermittam. Interim Pragensis illius antliae Epigraphe mihi nunc calcar addit, ut in hoc meo machinamento pari, si non potiori jure, quaerere audeam, Quid si sicè Technasma. Sint duo Receptacula A & B stabilia & firmata in aliqua trabe ASVB, à qua sustinentur in sublimi, mediante fulcro quodam KN. Exterior Receptaculorum figura, patet ex Iconismo, & dicendis: interior constat artificio Diabetis vel coeci, vel recurvi, sic aptati, ut impleto Receptaculo ad summum, totus Liquor effluat per Diabetem. II. Fiant duae Situlae C, & D, Receptaculis illis ferè similes, suis quoque Diabetibus instructae. Differunt à Receptaculis solo catino vel conchâ patulâ, quae collo sitularum adaptatur ideò, ut Liquor è sublimi decidens promptiùs excipiatur; & ob causam infrà dicendam. III. Praedictae Situlae affiguntur lateribus parallelogrammi oblongi IRLMNO, quod constituunt duae Librae IKL & MNO liberè mobiles non tantùm in punctis K & N ut centris, sed & in angulis LL, M, O. IV. Inferiùs exstruitur amplum quoddam GH Receptaculum, implendum Mercurio, Aquâ, vel alio Liquido gravi: in ejus fundo firmantur duo Modioli E & F, è quibus alternatim per pistilla PE, & QF exprimetur Liquidum, ut per erectos Siphones ETV, & FRS derivetur in Receptacula A & B. V. Uterque dibzy G Google literque modiosus in fundo instruitur Plautumatio, admittente Liquidum subintrans, & ab Embolo pressum occludente. Similiter & uterque Siphon erectus debebit habere inferiùs alicubi Platismatium, ut in R & T, quod Liquidum per Siphones ascendere permittat, vetet descendere.","prev":{"citation":"Technica curiosa 821","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/821","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/821"},"next":{"citation":"Technica curiosa 823","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/823","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/823"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}