{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 834","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 834","ref":"834","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/834","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/834","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/834.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"Partes enim extremae circumferentiae basis coni vitrei (seu solidi, seu cavi & aqua pleni) viciniores, sunt minùs densae, quàm sequentes versus axem & hae minùs, quàm axi proximae: hinc lumen per extremas illas partes transiens, atque refractum obfuscatur quidem, sed minus quàm lumen transiens per secundas, & adhuc minùs quàm per tertias transiens. Primae igitur tingunt lumen transiens, atque ob refractionem circumquaque sparsum, colore rubro, secundae flavo, tertiae viridi. Nimirum quò magis partes coni refringentes lumen recedunt à perfecta diaphaneitate, & magis lumen inficiunt, atque obscuriori colore tingunt. Scio de Iride scripsisse duos Auctores nominatos, Dn. Marcum Marci, & P. Balthasarem Conradum; at neutrius lucubrationes ad manus meas pervenerunt. Edidit quoque de Iride libellum exiguum Matheseos è Societate nostra Professor in Vilnensi Vniversitate, Anno M. DC. XLVII. De eadem agunt omnes Meteorologici Scriptores, & aliquid habet P. At hanasius Kircherus in Arte Magna Luminis & Umbrae. De iride per aquae guttulas in aërem sparsas; & per Trigonum prisma vitreum transversim fenestrae cubiculi obscurati Solem lucentem respicientis insertum; nec non per trigonum & cylindrum vitreum ad certam distantiam in radiis per obscurati cubiculi foramen ingredientibus opposita exhibenda; uti & de multiplici iride pilae crystallinae ope repraesentanda, egimus in Magia nostra Dioptrica, quae est liber 9. Partis 1. Magiae Universalis; ubi & quamplurima alia Dioptica spectacula in medium produximus. Catoptricum spectaculum novum Viennense. Ujus quoque notitiam debeo Dn. Kinuero, inventionem ve Catoptricum spectaArò Dn. Gervasio Mattmüller Optico Caesareo. Rem descriculum nocum Vienbit dictus Dn. Kinnerus in eadem jam citata Epistola his verbis.","prev":{"citation":"Technica curiosa 833","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/833","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/833"},"next":{"citation":"Technica curiosa 835","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/835","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/835"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}