{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 841","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 841","ref":"841","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/841","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/841","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/841.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":374,"text":"Ex his apparet, etiam in hoc casu decussari species objecti in foramine. Falsum ergo est, nullum hîc fieri decussationem, ut Adversarii dicebant. Secundum verò Probo I. Si manente oculo in H, removetur speculum à foramine C, apparet eadem imago objecti AB, non erecto, sed inverso situ; nec ita nitidè ut antea, sed obscure: Ergo non videtur visione reflexa ut ante, quia sola remotio speculi plani ab oculi non invertit imaginem objecti, ut ex Catoptricis & experientiâ constat. Neque obscuritas imaginis arguit visionem reflexam, sed oritur ex remotione speculi a foramine C. Si non videtur imago illa visione reflexâ; ergo vel directâ, vel refracta: non hac; quia nulla causa refractionis adest, ut patet; ergo directâ: ergo non videtur objectum, quia hoc visione directa videri non potest positum retro videntem, sed solum id quod ante cum est positum: in casu autem nostro non nisi imago in speculo depicta, id est, species objecti, sunt ante videntem positae, ergo &c. Probo II. Imago eversa in speculo videtur ab oculo posito in quocunque loco ante speculum, erecta autem non nisi ab oculo posito in determinato loco; ergo discrimen est inter ambas visiones; si ergo prima est reflexa, secunda non erit reflexa, sed directa. Si directa; ergo non videtur nisi objectum, quod est ante oculos positum: at objectum ipsum AB non est positum ante oculos, sed sola imago objecti in speculum recepta; ergo &c. Probo III. Si imago inversa in speculo (vel potiùs ipsum objectum per imaginem) videtur visione reflexâ; ergo etiam imago inversa in charta, aliove plano candido, videtur visione reflexâ: ergo non nisi ex eo loco videri poterit ab oculo, ad quem reflectuntur radii è charta ad angulos aequales angulis incidentiae, At quis non scit hoc esse falsum, cùm in quocunque situ & loco sit oculus ante chartam, imò & retro chartam transparentem constitutus, adhuc videat imaginem illam inversam? Praeterea quis unquam ausus fuit dicere, chartam ordinariam, quantum vis etiam laevem, habere vim reflectendi radios incidentes tam perfectè, ut per illos distinctè videatur objectum visione reflexas, Adde OOOOO XI. Adde quod in charet, imago appareat anti disiens, & clarisiui, saltem longè clarior quàm in speculo; & eò apparet clarior, ac nitidior, quò obscurius est conclave, & quò minus luminis per foramen intrat: cur ergo nunquam apparet retro chartam, sed semper & ubique in superficie chartae?","prev":{"citation":"Technica curiosa 140-2","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/140-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/140-2"},"next":{"citation":"Technica curiosa 142-3","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/142-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/142-3"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}