{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 850","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 850","ref":"850","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/850","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/850","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/850.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"citato, his verbis: Respondeo ergo primò, hanc experientiam (de qua nobis Sermo est) aliquando contingere, quando lux reflexa ex aliquo corpore, vel radii ipsi Solares per foramen ingrediuntur: tunc autem intra cubiculum non videntur aves, neque homines, eorumve Species, sed illorum umbra: dum enim illa corpora interponuntur inter ipsum foramen & radios solis, vel lucis reflectentis; impediunt ingressum per illud foramen, ideoque causant intra cubiculum umbram sui, quae apparet ac si essent ipsi homines, & aves, propter similitudinem umbrae in figura cum corpore cujus est; quod observavi saepe. Ecce ergo in hoc casu umbra sola intus apparet, non species, aut objecta ipsa. Si haec legerat, non debebat tam temerè universaliter pronuntiare, in omni casu umbras rerum in cubiculo apparere. Deinde debebat cautiùs legere, & ad examen vocare, quod vir ille doctus in casu aliquo particulari fieri asserit. Examinemus. Asserit I, Experientiam aliquando contingere, quando lux reflexa ex aliquo corpore, vel radii ipsi solares, per foramen ingrediuntur. Et tunc videri intra cubiculum umbras corporum. Certus sum ego, eum nunquam vidisse imaginem, de qua loquimur, in cubiculo, quando radii Solis per foramen ingrediuntur; tunc enim ob nimiam luminis affluentiam dissipatur omnis imago. Tunc ergo experimentum sumi debet, quando Solis radii non feriunt directè foramen Asserit II. Eandem experientiam aliquando contingere, quando lux reflexa ex aliquo corpore, per foramen ingreditur; & tunc simul videri umbras in cubiculo. Certum est, & experientia quotidiana docet, si Sol existens in Meridie. v. g.","prev":{"citation":"Technica curiosa 849","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/849","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/849"},"next":{"citation":"Technica curiosa 851","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/851","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/851"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}