{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 889","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 889","ref":"889","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/889","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/889","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/889.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"Recipe hujus aquae libram unam & in vitro competente repone, ita tamen, ut tertia pars vitri vacua sit; clausoque probè vitro, relinque in loco quieto: videbisque hujus aquae quantitatem semper in pleniluniis augeri, in noviluniis autem praeter partem illam quae accreverat, amitti insuper aliam de prima sui quantitate: idque Luna cursum suum iterante semper continget. Hoc autem notabile, quòd aqua illa sub parva aequè ac magna mole pondus primum nunquam immutet. Ex quo colligas, augmentum fieri per rarefactionem, ob Lunae crescentis teporem; decrementum verò per condensationem, ob decrescentis Lunae frigus? Secundò. In hanc aquam si quamcunque plantam unà cum radice sua totaliter arefactam, ita ut in pulverem teri posset, solùm quoad radicem immittas, ibidemque relinquas horis tribus, aut quatuor; planta illa denuò virescet, quasi nunc primùm de terra germinaret. Unde iterum colligas, quantam humectandi vim, Lunae similem, habeat aqua illa. Tertiò. Hujus item aquae quantitatem infunde in vitrum, & eidem adde aquam destillatam ex herba, aut flore quocuna, item uncias tres de sale ejusdem floris aut herbae adjicias; vitrum deinde residuum aquâ priore impleatur ad summum: & videbis non sine miraculo, intra duos aut tres dies crescentem intra medias aquas plantam ei similem, ex qua sal & aqua principio accepta erat. Et illa plantula moto vitro dissipatur, eodemque aenuò quiescente restituitur in praeteritum statum. CAUnuun Idea Macrocosmi, sive Radius superioris Spharae. Nveni hanc praxin inter Secreta Manuscripta P. At hanasii Kircheri Romae; habetque Daniel Schvventerus in Deliciis Mathemat. par. 16. quaest. 1.","prev":{"citation":"Technica curiosa 888","label":"ANNOTATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/888","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/888"},"next":{"citation":"Technica curiosa 890","label":"ANNOTATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/890","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/890"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}