{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 907","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 907","ref":"907","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/907","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/907","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/907.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":274,"text":"Post quae cùm Dominus revelasset Esdrae futura quaedam arcana, petiit Esdras immitti sibi spiritum sanctum, ad scribendum omnia quae erant in Lege DEI scripta, & perierant in Urbis Hierosolomytanae direptione, & populi in Babylonica captivitate. Ad quae respondit Dominus: Vadens congrega populum, & dices ad eos, ut non quaerant te diebus quadraginta. Tu autem praepara tibi buxos multos (tabulas scilicet buxeas, in quibus scribebatur) & accipe tecum Saream, Dabriam, Satemiam, Ebanum, & Asiel, quinque hos qui parati sunt ad scribendum velociter; & venies huc, & ego accendam in corde tuo lucernam intellectus, quae non extinguetur quoadusque finiantur quae incipies scribere. Et tunc perfectis quaedam palam facies, quaedam Sapientibus absconsè trades. Quae cùm fecisset Esdras, addit de se in fine capitis: Scripti sunt autem per quadraginta dies libri ducenti quatuor. Et factum est cùm complevissent quadraginta dies, locutus est Altissimus, dicens: Priora quae scripsisti. in palàm pone, & legant digni & indigni; novissimos autem septuaginta conservabis, ut tradas eos sapientibus de populo tuo: in his enim est vena intellectus, & sapientiae fons, & scientiae flumen. Et feci sic. Eadem, teste Pico loc. cit. & Bonfrerio cap. 21. Praeloquiorum in Scripturam sacram, habentur etiam fusè in Judaeorum Chronico, quod appellatur Sedor. Olam, seu Ordo saeculorum; ubi habentur etiam nomina eorum qui fuerunt in Concilio, & totius Concilii gesta & ordo; & confirmantur etiam à Galatino lib. 1. cap. 1. ex Judaeorum libris antiquissimis; recipiunturque ab omnibus ferè Cabalae scriptoribus quos suprà in Prooemio citavi. Ideo verò Esdras voluit mysteria illa, & Legis interpretationem, quę antea ore tantùm tradebatur, scriptis extare, nè si alia ingrueret captivitas populi Judaici, tota illa scientia cum Senioribus captivis ac dispersis periret. SII. YyVVV 2 §. II. Cabalae originem à DEO esse, non rectè probatur ex D. Paulo, & Origene.","prev":{"citation":"Technica curiosa 906","label":"ANNOTATIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/906","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/906"},"next":{"citation":"Technica curiosa 308-2","label":"ANNOTATIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/308-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/308-2"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}