{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 909","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 909","ref":"909","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/909","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/909","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/909.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"Si verò sapiens ille dicitur, qui intelligit, secundum Salomonem, quae ex proprio ore sunt, & qui in labiis portat intellectum; de Moyse, & Prophetis, caeterisque horum similibus haec intelligenda sunt dici, quibus credita sunt eloquia DEI, quia & ipsos Judaeos fuisse, & habuisse circumcisionem, non potest dubitari. Sed & si quis apud eos sapiens & intelligens auditor, & mirabilis consiliarius fuit &c. His ergo talibus existimandum est primis credita esse divina, & his fatendum est fuisse ampliùs multùm per omnem modum. Sed & si qui alii his similes fuerunt, sicut in Regnorum libris scriptum Apostolus meminit: Reliqui mihi septem millia virorum qui non curaverunt genua sua ante Baal &c. Sed & hoc ipsum quod dicit, quia credita sunt illis eloquia DEI, considerandum est, quia non dixit litteras esse creditas, sed eloquia DEI. Vnde via nobis datur intelligendi, quòd his qui legunt, & non intelligunt, & qui legunt & non credunt, littera sola sit credita, illa de qua dicit Apostolus, quia littera occidit; eloquia autem DEI illis sunt credita, qui intelligentes & credentes his quae Moyses scripsit, credunt, & Christo. Hactenus Origenes. Si igitur eloquia DEI, de quibus Apostolus loquitur, non solùm Moysi, Prophetis, & Sapientibus, sed & septem illis millibus qui genua non curvaverunt ante Bast, & praeterea omnibus qui credunt Moysi & Christo, credita sunt; ergo vel non loquitur D. Paulus & Origenes de Cabala, vel dicendum est omnes credentes esse Cabalistas, hoc est, Cabalam scire; quod nemo crediderit. Nihil ergo ex D. Paulo & Origene de Cabala probari potest. §. III. XVXYY 3 §. III. Cabalae originem à DEO esse, probatur, ex D. Hilario. Larius ac certius testimonium desumit idem Picus ex D. Hilaio, qui in Expositione Psalmi 2. haec habet. Erat autem jam à Moyse antea institutum in Synagoga omni, septuaginta esse Doctores. Nam idem Moyses quamvis Veteris Testamenti verba in litteris condidisset, tamen separatim quaedam ex occultis Legis secretiora mysteria septuaginta Senioribus, qui Doctores deinceps manerent, intimaverat.","prev":{"citation":"Technica curiosa 308-2","label":"ANNOTATIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/308-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/308-2"},"next":{"citation":"Technica curiosa 910","label":"ANNOTATIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/910","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/910"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}