{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 910","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 910","ref":"910","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/910","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/910","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/910.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":208,"text":"Cujus doctrinae etiam Dominus in Evangeliis meminit, dicens: Super cathedram Moysis, inquit, sederunt Scribae, & Pharisaei: omnia ergo quaecunque dixerint vobis, servate & facite; secundùm autem facta eorum nolite facere. Doctrina ergo horum in posterum quae ab ipso Scriptore Legis accepta, in hoc Seniorum & numero & officio conservata est. His verbis expressè D. Hilarius docet, praeter Legem scriptam, fui! è à Moyse traditam Senioribus etiam quandam secretiorem doctrinam, qua Legem exponerent. Et hanc ait eodem loco fuisse etiam communicatam LXX Interpretibus, qui Scripturam sacram ex Hebraica in Graecam transtulere linguam; ideoque illorum interpretationem nonnunquam ab Hebraico textu discrepare. Hi itaque Seniores (subdit Hilarius) libros hos transferences, & spiritualem secundùm Moysis traditionem occultarum cognitionum scientiam adepti, ambigue lingua Hebraicâ dicta, & varia quadam ex se nuntiantia, secundùm virtutes rerum certis & propriis verborum significationibus transtulerunt, doctrinae scientia multimodam illam sermonum intelligentiam temperantes. Et ex co fit, ut qui postea transtulerunt, diversis modis interpretantes magnum gentibus attulerint errorem, dum occultae illius à Moyse profecta traditionis ignari, ea quae ambiguè linguâ Hebraâ commemorata sunt, incertis ipsi judiciis ediderunt. Haec Hilarius; qui etiam existimat, Christum Dominum in citatis ex Evangelio verhis Cabalam, Scribis & Pharisaeis traditam, insinuasse. §. IV. Cabalae originem à DEO esse, confirmatur. X dictis hactenus patet, quid de Cabalae origine & primam pro Sibalae priginem à Epagatione sentiendum.","prev":{"citation":"Technica curiosa 909","label":"ANNOTATIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/909","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/909"},"next":{"citation":"Technica curiosa 911-2","label":"ANNOTATIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/911-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/911-2"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}