{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 914-3","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 914-3","ref":"914-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/914-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/914-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/914-3.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":272,"text":"Aben Lebas, habeant, Legis & Prophetarum secreta, quae accepit Vir usque ad Mosen Rabbenu, super quem pax; atque inde Kabala nuncupatur. Dividitur autem in duas partes, Hyunith Umahesith, Theoreticam & Practicam &c: Seundò. Alii dividunt Cabala in Mercava & Beresith, seu Bresith, id est in opus currus, seu quadrigae, & in Opus fabricae, vel in scientiam divinitatis, & in scientiam creationis. Illae intellectualis Mundi arcana, haec Mundi sensibilis opera, investigat. Unde Reuchlinus lib. I. de Arte Cabalistica ait: Quidquid de Sacra Scriptura homines optimarum artium amatores scientiâ naturali addiscunt, auro bono par est, & appellatur obus de Bresith; quod verò scientia spirituali recipimus, opus de Mercava dicitur, & auro aequatur optimo atque purissimo. Unde etiam Cabalistae scribunt, eodem Reuchlinoteste, quòd opus de Bresith est Sapientia Naturae, & opus de Mercava est Sapientia Divinitatis. Notat tamen Reuchlinus, Cabalistas propriè & ex instituto versari circa considerationem Mundi intellectualis, Thalmudistas verò circa Mundi sensibilis opera. Tertiò. Picus Mirandulanus in Nongentis conclusionibus, quas Romae ad disputandum proposuit, & propter quas tantas passus fuit ab invidis & aemulis persecutiones, dividit Cabalam in duas species, tanquam in Practicam & speculativam; quarum unam vocat Sephiroth, id est Scientiam numerorum; & alteram Semoth, id est, Scientiam nominum. Et hanc dicit esse primam Cabalae divisionem, quidquid dicant caeteri Cabalistae. Verba ejus sunt: Quidquid dicant caeteri Cabalistae, ego primâ divisione scientiam Cabalae in scientiam Sephiroth, & Semoth, id est, numerorum, & nominum, tanquam Practicam & Speculativam distinguerem. Plures ergo partes seu species Cabalae, pluresque ejus divisiones agnoscit. Unde in Conclusionibus Apologiae suae annexis, Conclusione 26. inter multas partes scientiae Cabalisticae ait unam esse, quae est de virtutibus corporum coelestium. Quartò. Rabbi Hamai Lib. Speculatio teste Reuchlino libro. 3. Artis Cabalist. & Kirchero in Oedipolo. 2. classe 4. cap. 1.","prev":{"citation":"Technica curiosa 913-3","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/913-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/913-3"},"next":{"citation":"Technica curiosa 915-2","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/915-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/915-2"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}