{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 927","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 927","ref":"927","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/927","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/927","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/927.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Hujusmodi nummos vocabant Hebraei Siclos, à SPD, hoc est, à ponderando, appendendo, librando, quia pecuniam veteres Hebraei, Chaldaei, ac Syri (uti & hodie adhuc Sinenses) non numerabant, ut nos, sed appendebant, ac librabant, atque ex pondere valorem ejus colligebant, uti ex variis Scripturae sacrae locis colligitur. Siclus sacer, Erat autem duplex apud Hebraeos Siclus; sacer nimirum sive & vulgaris. Ecclesiasticus, & Vulgaris. Sacer Siclus dicebatur ὑπ γρυ Sekel hakedosch, Siclus Sanctuarii; eratque ad res sacras deputatus, videlicet ad usum tabernaculi ac templi, ad sacri ministerii apparatum, ad Numinis propitiationem, ad primogenitorum redemptionem &c. Profitebantur enim eâ Sicli pensione, DEI peculium se esse, nec alium habere Regem ac Dominum, praeter DEUM, cui se totos obstrinxissent: & ideo etiam NNU UTI Kadosch Israel; Sanctus Israël, pecunia propitiationis, aliisque similibus nominibus appellabatur. Vulgaris Siclus deputatus erat in promiscuum usum. Primi nummi explicatio. Duas habet facies hic (uti & reliqui sequentes) Siclus & in Sielorum autraque est inscriptio charactere Assyrio, & hier oglyphica in me liquot explicatio. dio characterum. Inscriptio primae faciei est, „ Vide IcoSekel. Israel, Siclus Israël. Hieroglyphicum est thuribulum ex nil. XX. halans fumum, symbolum sacerdotii. Secundae faciei inscriptio est, Dλυ τε, Hekadoscha Jerusalem, Sancta Jerusalem. Hieroglyphicum est ramus amygdali, familiae Sacerdotalis Symbolum, denotans virgam Aaronis quae floruit. Atque hic Siclus videtur esse Siclus sacer, quem Siclum sanctuarii, & pecuniam redemptionis appellatum fuisse diximus. Affert & explicat hunc Siclum etiam Kircherus loc. cit. Quarti ba rerum ut ea plicatio. DRima hujus nummi facies continet imaginem templi Hierosolymigani, cum hac inscriptione, ὑποτι τῇ πυ Jerusalem civitas sancta. Secundum facies sine simbolo continet haec verba, ποι τυγυ ππιτρυτιτι, David Rex, & filius ejus Salomon Rex. Videtur cusus fuisse tempore Salomonis, in memoriam aedificati templi à Salomone expensis Davidis patris ejus. Hunc quoque adducit Kircherus. Tertii nummi significatio. Nscriptio hujus nummi facta est charactere Samaritano antiquo APrima facies continet urnam seu vas cum manna, quod in Arca","prev":{"citation":"Technica curiosa 926","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/926","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/926"},"next":{"citation":"Technica curiosa 928","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/928","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/928"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}