{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 930","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 930","ref":"930","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/930","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/930","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/930.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Legerunt autem ex uno latere, SICLUS SICLORUM; & ex altero, JEROSALEM SANCTA. Dicebant quoque, figuram primam esse virgam Aaronis Amygdalarum, & florum ejus; figura verò secundam esse urnae, in qua erat manna. Consonant haec illis quae diximus J. praecedente de nummo tertio. Glossa Thalmudica, à Doctoribus Babyloniis paulò antè citatis edita, idem confirmat, dicens: Scriptura Hebraica, vel quae non mutat linguam, sed characterem, ea est quae scribitur charactere eorum qui sunt transfluvium, & in tractatu Sanhedrin vocatur scriptura Libonaa. Scriptura Assyriaca, scriptura est nostra. Scribebant haec in Babylonia, unde Samaritani erant respectu illorum trans fluvium Euphratem. Moses Aegyptius: Hebraicè, est lingua Hebraea; Scriptura verò Hebraa, est Scriptura Heber; ipsa autem Scriptura est, quâ scribit Legem populus qui appellatur Samaritanus: scriptura autem cum qua nos scribimus Legem, scriptura est Assyria. R. Obadias, à Bortenora dictus: Scriptura Hebraea; scriptura est quaevenit de trans fluvium; Cathai autem scribunt usque in hunc diem, &c. Scriptura autem quam nos scribimus libros hodie, vocatur Scriptura Assyriaca. Hactenus Thalmud Babylonicum, cum ejus Doctoribus. Audiamus nunc Thalmud Hierosolymitanum, quod Babylonieo antiquius est. Hoc in tract. Meghilla, Sect. 1. ita habet: Assiria est ei Scriptura, sed non est ei lingua; Hebraa est ei lingua, sed non est ei scriptura. Elegerunt illi Scripturam Assyriacam, & linguam Hebraeam. Quare autem vocatur issyria? quia charaster ejus excellens est & ornatus. Dixit Rabbi Levi, eò quòd ascendit per manum eorum de Assyria. Docuit Rabbi Jose, dicens: Dignus erat Esdras, per cujus manum daretur Lex, nisi praecessisset eum saculum Mosis. Quanquam autem data non sit lex per manus ejus, tamen data est Scriptura, & lingua per manum que. Sam uel Semaei Japhe ex sententiae sua sic ea interpretatur columna 3. fol. 194. apud Nierembergium: Opinio mea est, quòd mutata fuerit scriptura in diebus Danielis, ex Scriptura Hebraica, in qua data est Lex, in Scripturam Assyriacam, & scripta fuerit lex Assyriacè in diebus Esdrae. Rabbi Joseph Albo Sermone seu Parte 3. cap. 16. Libri de fundamentis fidei (Judaicae videlicet) ait: Cùm ascenderunt è Babylone, decreverunt constituere memoriale captivitatis secunda.","prev":{"citation":"Technica curiosa 929","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/929","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/929"},"next":{"citation":"Technica curiosa 931","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/931","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/931"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}