{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 931","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 931","ref":"931","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/931","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/931","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/931.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"Hoc autem fecerunt duobus modis: uno, cùm reliquerunt Scripturam Hebraicam, & elegerunt sibi scripturam Assyriacam, in monumentum quod in Assyriam transportati fuerant, & inde migraverant. Et sic dixerunt Magistri nostri, quorum memoria est in benedictione, in Additamentis ad tractatum Sanhedrin. Quare vocatur nomen ejus Assyria? quia ascendit cum eis de Assur. Idem fusè probat Rabbi Azarias ex inscriptione Siclorum antiquorum, quae Samaritano charactere peracta est, uti in praecedentibus diximus. Praeter citatos hactenus Rabbinos, Kircherus loc. cit allegat etiam pro hac sententia Rabbi Judam tract. Meghilla cap. 1. numer. 8, sed ejus testimonium faver potiùs contrariae sententiae: sic enim ait: Non est inter libros, & Tephilin, & Mexuxoth, (id e, fontalis, seu phylacteria, inquit Kircherus) alia differentia, nisi quòd libri scribuntur in omni lingua, Tephilin autem, & Mezuzoth, non scribuntur, nisi in lingun Assyria. Ratio pro hac sententia. Thau litteDAtio pro hac sententia desumitur ex Cap. 9. Exechiolis, ubi ra quà olim figura. Angelus jubetur transire per civitatem Jerusalem, & signare Thau super frontes virorum gementium & dolentium super cunctis abominationibus, quae fiebant in medio ejus. Et paulò pòst percussores prohibentur occidere, super quem viderint ThauAiunt autem & Hieronymus in hunc locum, Origenes apud Nierembergium lib. 4. de origine sacrescripturae, cap. 16. Tertudianus lib. 3. contra Marcionem, S. Anibrosius lib. 1. de Abraham, S. Angustium in Dialogo Alercat. Eccles. & Synag. Clemens lib. 6. stromat. Bhbbbb 2 mne de Nili persten, erste se consentliche Cornelio, & Lapides, quae inquam, litteram Thau ante Esdram, apud Hebraeos priscos habuisse figuram signi erucis, eoque signo jussum fuisse Angelum signare gementes &c.","prev":{"citation":"Technica curiosa 930","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/930","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/930"},"next":{"citation":"Technica curiosa 932","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/932","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/932"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}