{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 939","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 939","ref":"939","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/939","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/939","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/939.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"quartam ultima copulemus, fit T, Sech. Rursus si secundam primae, sit D, Rab. Si post tertiam, quintam, tum quartum statuamus, sit VR, Isc. Si primas duas duabus ultimis coagmentemus XVII, Berith. Si ultimam primae, fit ultima dictio & duodecima, quae est AD; Tob, verso (quod frequentissimum apud Hebraeos) Thau in Thet elementum Pergit Philosophari Picus, & alt. Videamus autem quid primi haec latinè significent; tum quae per ea non ignaris Philosophiae de vota Natura mysteria revelentur. Ab. Patrem significat: Rebat ia Filio, & per Fillum; utrumque enim significat Bech praepositio. Resith, principium: Sciabath, quietem, & finem: Bara, creavit: Rose, caput: Ese, ignem: Seth, fundamentum; Rab, magni; Ise, hominis: Berith, faedere: Tob, bono. Et totam si ordine consequenti orationem vexamus, erit hujusmodi: Pater in filio & per Filium, principium & finem, sive quietem, creavit caput, ignem & fundamentum magni hominis foedere bono. Haec tota gratio ex primae illius dictionis refolutione & compositione dissultat. Cujus quum altus, nuàm plenus omni doctrinam sit sensus, haud pulum esse omnibus potest. Hunc porrò sensum abditum ipse ex praedictis elicit: Notum omnibus Christinnis, quid sit Patrem in filio & per filiumere asse; quid item sit, filium principium esse, & finem omnium est enim alphav omega (ut scribit Joannes) & ipse principium seappellavit, & nos demonstravimus sinem rerum vnitium esse, ut principio suo restituantur. Catera vaulo obscuriora, quid illa ferlicet sibi velint. Caput, ignis, & fandamentum magni hominis. Quod istud sit foetus, & qua ratione bonum dicuntur. Neque enim statim in promptu omnibus villere, hic explicutum Mundorum quatuor, de quibus egimus, omnem rationem, cognationem item & foelicit aCeccec 2 licitatem; de quibus postremò nos disputavimus. Primum igitur illud animadvertendum, vocari à Moyse Mundum, hominem magnum. Nam si homo est parvus mundus, utique mundus est magnus homo. Hinc sumpta occasione tres mundos, intellectualem, calestem, & corruptibilem, per tres hominis partes aptissimè figurat; simul indicans, hac figura non solùm contineri in homine mundos oines, sed & quae h minis pars cui mundo respondeat, breviter declarans.","prev":{"citation":"Technica curiosa 938","label":"PARS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/938","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/938"},"next":{"citation":"Technica curiosa 940","label":"PARS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/940","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/940"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}