{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 940","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 940","ref":"940","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/940","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/940","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/940.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"Cogitemus igitur in homine tres partes, supremam, co put, tum quae à collo ad umbilicum protenditur; tertiam quae abum bilico extenditur ad pedes. Sunt enim & ha in hominis figura ve rietate quadam disciusae separate. Sed mirum, quàmpulchrè ex a mussim per exactissimam rationem tribus mundi partibus proportis one respondeant. Est in capite cerebrum, fons cognitionis. Est in pectore cor, sons motus vita & caloris. Sunt in parte postrema, genitalia membra, principium generationis. Eidem autem & in mando suprema pars, quae est mundus ingelici, sive Intellectualis, est fons cognitionis, quia facta illa natura ad intelligendum est. Pars media, que est coelum, principium vitae & caloris, in qua & uti cor in pectore dominatur. Est infrà Lunae, quod omnibus no tum, generationis principium & corruptionis. Videtis quàm apiè amnes hae mundi partes & hominis invicem congruant? Designavit autem Moses primam quidem nomine proprio, capitis scilicet. Secundam autem ignem appellavit, & quia hoc nomina à multis coelum censetur, & quia in nobis hac portio principium est caloris Tertiam vocavit fundamentum, quia per eam (ut notum omnibus) totum hominis corpus fundatur & sustinetur. Adjecit autem, quod hac creavit foedere bono; quia inter eas foedus pacis & amicitia ex naturarum cognatione & mutuo consensu, per Sapientiae DEllegem sancitum est. Quod foedus ideo est honum, quia ad DEUM, qui est ipsum bonum, ita dirigitur & ordinatur, ut quemadmodum inter se totus mundus unus, ita & cum suo Auctore postremo sit uxum. Hactenus Picus. Omitto alia exempla, ad hunc primum Gemarriae modum spectantia, quae passim occurrunt apud Cabalae scriptores","prev":{"citation":"Technica curiosa 939","label":"PARS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/939","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/939"},"next":{"citation":"Technica curiosa 941","label":"COROLLARIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/941","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/941"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}