{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 954","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 954","ref":"954","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/954","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/954","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/954.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"COROLLARIUM. X dictis hoc capite patet. Notariacam Cabalam Hebraeorum eandem esse cum arte Acrostichica Graecorum, ac Latinorum, qua per capitales nominum litteras rimantur occultos eorum sensus; aut ex carundem conjunctione & compositione eruuntur voces quadam significativa. CAPUT IX. De Themura, quae est tertia Cabalae species. TErtia Cabalae species vocatur à Cabalistis Themura, id est, commutatio; & consistit in hoc, quòd per Alphabetariam quandam revolutionem una littera cum alia commutatur, seu una pro alia accipitur, ad eum modum, quo à steganographis fieri solet, ut explicavimus in Magia Universali par. 4. lib. 1. Vocatur haec eadem Cabalae species X, Ziruph, id est, combinatio, quoniam per eandem Alphabetariam revolutionem litterae inter se variè combinantur: quamvis alii discrimen faciant inter Themuram, & Ziruph, seu inter Alphabetariam commutationem, & combinationem. Ut verò meliùs intelligatur hujus Themurae artificium, premittam primò varias Alphabeti Hebraici revolutiones, seu litterarum Alphabetariarum commutationes, apud Cabalistas usitatas. Deinde nonnulla exempla subjiciam §. I. Variae Alphabeti Hebraici revolutiones, seu litterarum commutationes. A Ultis modis contingere potest, ut littera una ponatur pro alia, tam in Hebraico, quàm in Graeco & Latino Alphabeto. Tabulam comutatoriam pro Alphabeto Latino dedimus in Magia loco citato. Aliam pro Hebraico, complectentem viginti duas series, juxta numerum viginti duarum litterarum dicti Alphabeti, dat ex Cabalae Scriptoribus Hebraeis P. At hanasius Kircherus in Oedipo Tom. 2. classe 4. cap. 5. quam ego in sequentem formam disposui atque contraxi, omissis litteris Latinis quas ipse immiscet. Tabula Haec viginti duo Alphabere sorte iunctus nomina sua A primis duabus combinationibus in unam dictionem dissyllabam coalitis, ut patet ex vocabulis unicuique ad dexteram adscriptis. Sic itaque primum Alphabetum vocatur Albath, quia in illo combinatur N cum 4, & à cum N; unde ex prima combinatione resultat syllaba N, Al; ex secunda NZ, Bath; quae duae syllabae si conjungantur in unam dictionem, resultat Albath.","prev":{"citation":"Technica curiosa 953","label":"COROLLARIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/953","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/953"},"next":{"citation":"Technica curiosa 956","label":"COROLLARIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/956","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/956"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}