{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 959","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 959","ref":"959","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/959","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/959","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/959.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"colligit, hunc numerum esse 677, nescio qua ratione, quae apud Galatinum videri potest: Petrus verò Brutus, Episcopus Catarensis, inde eruit numerum 585 mirabili calculo, quem vide apud Bonfrerium in Prolegom. sacrae Scripturae cap. 21. sect. 3. Secundò. Idem Galatinus lib. 3. cap. 14. cum Hebraeis ait, per lemarbe, significari Messiam UMem clausum in voce nasciturum ex virgine, quae nimirum ob inviolatam virginitatem semper clausa esset mansura. II. EXEMPLUM. Genesis cap. 17. vers. 5. dicit DEUS Pa. Abram muitatur nomen triarchae Abrahamo: Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sein Abraappellaberis Abraham, quia patrem multarum gentium constitui te, bam. Itaque ad nomen EN, Abram, adjecit DEUS litteram THe. Qua ex littera multa mysteria eruere conantur Cabalistae. Nam cùm antea tres primae litterae nominis E EN Abram, quae sunt RAleph, à Beth, Rese, significarent tres divinae Triados personas (nam N Aleph est prima littera in Alphabeto Hebraico & significat Patrem, qui est principium sine principio; à Beth est secunda littera, & Filium, nempe principium ex principio designat; Rese est ex postremis litteris, & aptè Spiritum sanctum designare potest, qui in Divinis nullam rationem principii habet, adjecta est littera 3 He, quae quarta est in nomine Abraham, & designat essentiam divinam tribus personis communem: est enim He, prima & ultima littera in voce & radice * Haia, que esse significat, à qua & nomen tetragrammaton sumptum est. Ultima verò littera O Mem in eodem nomine Abralium, praeterquàm quòd Messiam ex Abrahamo nasciturum significat, cùm WO Messiach; indicat etiam, Chrisit prima littera in voce? stum tandem post longam seriem generationum ex Abrahamo oriturum, idque post quadraginta ab orbe condito saecula, quia D Mem significat 40. & quia id futurum sub initium quinti millenarii, idcirco haec littera quintum in Abraham nomine locum obtinet. Addunt, GMem clausum, quod est in fine dicti nominis, ita nescente Christium legen, eiusque regnium, fore aeternum & interminabile.","prev":{"citation":"Technica curiosa 958","label":"CAPUT X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/958","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/958"},"next":{"citation":"Technica curiosa 960","label":"CAPUT X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/960","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/960"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}