{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 960","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 960","ref":"960","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/960","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/960","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/960.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":249,"text":"Aliud mysterium agnoscit Bonfrerius Comment. in cap. 17. vers. 5. Genesis, in duabus ultimis litteris nominis Abrahę, quae sunt NHe, & D Mem, si considerentur prout figurabantur tempore Abrahami, nimirum litteris Samaritanis (ipse enim putat, sacram Scripturam fuisse initio scriptam Samaritanis characteribus, ut vidimus suprà cap. 6. §. 3.) nempe significari eandem Personarum divinarum trinitatem in unitate naturae. Nam He Samaritanum figuratur linea rectâ perpendiculariter descendente cum tribus lineolis transversis; Mem verò (sive apertum, sive clausum) in una recta linea transversa habet tres lineolas eam perpendiculariter intersecantes, ut apparet ex Alphabeto Samaritano allato suprà cap. 6. §. 1. Tres autem ille lineolę in utroque elemento, significant tres personas; linea verò in quam incidunt, unicam naturam divinam. Addit idem, lineolam, quę in priore littera emicat ad latus dexterum, & in posteriore infrà tendit, alteri junctam, referre posse humanam naturam in Christo divine junctam. §. II. Secundus modus, in quo dictio accipitur pro integra sententia. Ujusmodi unum solum exemplum mihi occurrit, quod est aApud Danielem cap. 5. ubi cùm prodigiosa illa manus scribens in pariete apparuisset, ac tria illa verba, Mane, Thekel, Phares, id est, Numeravit, Appendit, Divisit, scripsisset, nemoque alius scripturam legere posset; legit eam Daniel, simulque explicavit, attribuendo unicuique voci integram sententiam, dicens. Mane, id est, numeravit DEUS regnum tuum, & complevit illud: Thekel, id est, appensus es in statera, & inventus es minùs habens; Phares, id est, divisum est regnum tuum, & datum est Medis & Persis. Sed quid de hac scriptione ab Angelo facta sentiendum sit, infrà suo loco videbimus. Pergo nunc ad alias Cabalę species.","prev":{"citation":"Technica curiosa 959","label":"CAPUT X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/959","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/959"},"next":{"citation":"Technica curiosa 960-2","label":"PARS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/960-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/960-2"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}