{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 965","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 965","ref":"965","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/965","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/965","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/965.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"Vult autem dicere, quòd ipsum est significans & ostendens Creatoris substantiam, ostensione & significatione perfecta, ac manifesta, in qua non est aequivocatio, nęque mixtura, id est; Nihil est quod commune sit DEO & creaturae in hoc nomine; reliqua autem ipsius gloriosa nomina significant aequi vocè, & cum mixtura, eò quòd sunt ab operibus similibus iis quae sunt in nobis, derivata: ut etiam nomen illud quod loco (id est, quatuor litterarum) quod est TABR, Adonai, ab hoc verbo NR, Adon, quod est Dominus, derivatum est. Et inde est quòd Angelus quoque dictus est PIR, Adonai, Genes. cap. 18. Adonai quaeso, si inveni gratiam in oculis tuis. Manifestavi autem tibi hoc in nomine ISIN, Adonai, quo nomen creatoris pronominatur, quia magis appropriatum est DEO altissimo, quàm alia omnia nomina creatorem notificantia. Caetera verò, ut S, Daijan, id est, Judex, & P, Tsadik, id est, Justus, & sum, Hannum, id est, Gratiosus, Pius, Misericors, manifestum est quòd communia sunt, atque derivata. Nominis autem quod scribitur quatuor litteris E, nescitur derivatio nota, nec ipsum cum alia participat &c. Nomen hoc vt quod Jehovah (non Jova, ut aliqui putant, dicentes inde derivatum nomen Jovis) pronuntiandum est, Judaei pronuntiare, uti scriptum erat, non audebant, sed ubicunque occurrebat in Scriptura, ejus loco legebant ac pronuntiabant YN, Adonai. Hac de causa dicebatur Ineffabile. Sacerdotes tamen illud proferebant, dum populo in Sanctuario benedicebant; non verò extra Sanctuarium. Et hi Sacerdotes docebant semel in hebdomada discipulos dignos, quid significaret hoc nomen, & quomodo pronuntiandum esset Haec omnia docent Rabbini apud Galatinum loc. cit.","prev":{"citation":"Technica curiosa 964","label":"CAPUT XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/964","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/964"},"next":{"citation":"Technica curiosa 966","label":"CAPUT XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/966","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/966"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}