{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 966","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 966","ref":"966","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/966","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/966","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/966.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"InFfftst 3 mis, non quod inerabile ergo dicebatur hoc nomen, pronuntiari non posset secundùm litteras quibus scribitur (pronuntiatur enim Jehovab, ut diximus) sed quòd pronuntiare laicis non licebat, nec sacerdotibus nisi in benedictione populi in sanctuario. Variae autem interpretationes illius nominis apud Hebraeos reperiuntur. Nam alii interpretantur illud Generana; alii Qui essentiat, sive Qui dat omnibus esse; alii Vnus & omnia, sive Vnus omnia eminenter continens. Nunc mysteria ejus explicemus. §. II. Mysterium per litteras nominis 17 indicatum. CCribitur quidem hoc nomen quatuor litteris, quae sunt? Jod, He, Vau, NHe; & ideo Graecè τετραγρίμματον dicitur; reveratamen non nisi tres litteras continet, quoniam littera N He bis ponitur. In litteris, in syllabis, in litterae unius repetitione, inveniunt Cabalistae mysteria. Nam ut Galatinus lib. 2. cap. 10. & ex ipso Kircherus loco proximè citato discurrunt, Tres litterae hujus nominis, nempe! Jod, ni He Vau significant tres divinas in una natura hypostases. Nam prima littera, scilicet? Jod, quae principium interpretatur (ut vidimus suprà cap. 4. §. 1. & 2. ex Eusebio, & D. Hieronymo) eò quòd omnium reliquarum litterarum sit principium, cùm ab ea unaquaeque originem suae formationis habeat, ipsa autem à nulla originem suam sumat (uti patet ex Alphabeto Angelico apud Kircherum in Oedipo Tom. 2. pag. 105. quod nos alibi fortasse dabimus) rectissimè Patrem in divinis insinuat; qui cùm à nullo sit, aliaeque duae Personae ab ipso emanent, principium sine principio dicitur. Secunda littera, scilicet NHe, quae esse, vel vivere significat, Filium in divinis aptissimè innuit, per quem omnia quae facta sunt, esse acceperunt, & quidquid factum est, in ipso vita erat. Tertia autem littera, scilicet? Vau, quae copulativam dictionem, EF, significat, Spiritum sanctum optimè exprimit; qui cùm sit amor Patris & Filii, quo se vicissim amant, rectè copula, id est, nexus utriusque nuncupatur. Sola autem littera Secunda Google cunda nominis penetis, quam Filium denotare diximus, repetitur, ad insinuandum quòd solus Filius habet duplicem respectum.","prev":{"citation":"Technica curiosa 965","label":"CAPUT XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/965","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/965"},"next":{"citation":"Technica curiosa 967","label":"CAPUT XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/967","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/967"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}