{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 970","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 970","ref":"970","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/970","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/970","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/970.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":258,"text":"CAPUT XII. De nomine DEI dodecagrammato, sive duodecim litterarum. Uoniam nomen DEI tetragram maton in tanta erat apud Judaeos reverentia, ut id laicis nunquam, sacerdotibus verò non nisi in sanctuario, dum populo benedicerent, enunciare liceret; & tamen nomen illud frequenter occurrebat in Scriptura sacra, quam sedulò cùm publicè in synagogis, tum privatim in domibus suis Judaei legebant; ipsum alio nomine, duodecim constante litteris pronuntiabant, atque exponebant. Quod tamen non unum erat, & simplex nomen, sed vel duo, vel tria, aut plura, quae omnia simul duodecim constabant litteris. Affirmat hoc Rabbenu Haccados in petitione prima ejus libri, quem D] Galerazeia, id est, Revelatorem arcanorum appellavit apud Galatinum lib. 2. Arcanorum cap. 10. & 11. & clariùs Rabbi Moses Aegyptius in 60. cap. primae partis libri More, apud eundem Galatinum cap. 11. ubi ex ejus interpretatione ita ad verbum loquitur. Erat adhuc apud eos nomen, quod duodecim litterarum filium dicebant: quod utique in sanctitate quoque ac reverentia erat, citra tamen nomen quatuor litterarum. Est autem in promptu quantum ad me est, id quod ipse vehementer opinor, ipsum non unum fuisse nomen, sed auo, vel tria nomina aggregata, quorum littera duodecim erant. Et priores illi sancti Patres, quotiescunque in sacra criptura nomen quatuor litterarum occurrebat, videlicet? ipsum assuum cum duo decerit, ilia sit certe premanet ab ante, atque ea ponebant. quemadmodum illud hodie cum his quatuor, aleph, daleth, nun jod, hoc est, cum ARAdonai, pronuntiamus. Illud tamen nomen duodecim litterarum majoris procul dubio unitatis significationem importabat, quàm id quod hoc nomen & Adonai significat. Neque illud quempiam scire prohibebant; quin potiùs quemcunque illud volentem discere, docebant.","prev":{"citation":"Technica curiosa 969-2","label":"GESSSE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/969-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/969-2"},"next":{"citation":"Technica curiosa 971","label":"GESSSE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/971","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/971"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}