{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 10","citation":"Kepler, Astronomia nova 10","ref":"10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/10.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":199,"text":"Concessa igitur hac soliditate orbium & reliquis assumptis, manebunt in primo schemate BC, BE, paralleli; in altero orbis γε circaβ centrum ibit: etsi motores nec illic ad Ae nec hic ad β respiciant. diriguntur enim materiali necessitate seu dispositione & contiguitate orbium. AT QVIA TYCHO BRAHE certissimis argumentis soliditatem orbium destruxit, quae hactenus animabus illis motricibus (caecis etiam) pro baculo servire poterat ad vim debitam inveniendam; & proinde Planetae in puro aethere, perinde atque aves in aëre, cursus suos conficiunt; aliter nobis igitur de his schematibus erit philosophandum. Sit autem inter initia positum, vim omnem, qua motus hujusmodi administrantur, ipsius Planetae corpus inhabitare, nec extra id quaerendam. Cum igitur Planeta insita vi in puro aethere perfectum circulum conficere debeat, in primo schemate epicyclum, in secundo eccentricum; manifestum est, duo motoris hujus fore munia; alterum, ut facultate polleat transvectandi corporis; alterum, ut scientia praeditus sit, inveniendi circularem limitem per illam puram auram aetheriam nullis hujusmodi regionibus distinctam: quod mentis opus est. Nihil mihi dicas, ipsam motricem facultatem, simplicis & brutae animae sobolem, aptam natam esse ad circularem motionem, plane uti lapidis natura sit per rectam lineam descendere, nego enim, ullum motum perennem non rectum a Et intra quidem Deo conditum esse praesidio mentali destitutum.","prev":{"citation":"Astronomia nova 9","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/9"},"next":{"citation":"Astronomia nova 11.1-4","label":"11.1 to 11.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/11.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/11.1"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}