{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 105","citation":"Kepler, Astronomia nova 105","ref":"105","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/105","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/105.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":185,"text":"At in forma COPERNICANA C stante ad centrum concentricige rit GCIOOOOO. Vi igitur CGA angulus aequationis maneat, idem TYCHONI & COPERNICO in eadem proportione augendus est COPERNICO-TYCHONICA eccentricitas comZZQO posita. Et haec in tangentibus exhibes 16. 32. 35 communem aequationis angulum ad gradum anomaliae 90. Ergo minoris epicycli diameter correcta 3628. majoris Confer ista omnia cum cap. V. ubi restitutionem TYCHONICAM a medio ad apparentem Solis motum transposui, & vide quam sit exiguum discrimen ATQVE HAC METHODO ex quatuor ἀκρονυχίοις Martis locis hypothesis primae inaequalitatis est investigata. In qua hoc cum PTOLEMAEO posui: loca omnia Planetae per coelum disposita, ordinari in circuli unius circumferentia: item iis locis Physicam retardationem esse maximam, ubi Planeta longissime a centro terrae (secundum PTOLEMAEVM) vel Solis (secundum TYCHONEM & COPERNICVM) digreditur: & fixum esse punctum, ad quod mensura hujus retardationis expenditur. Caetera omnia demonstravi. siquidem forma demonstrandi est ad impossibile ducere. Vtrum autem haec a me inter demonstrandum assumpta vere ita habeant an secus, id in sequentibus patebit. JAM etiam reliqua loca octo ad hanc hypothesin consensus causa examinabo. Sed ut examen sit universale & legitimum, immiscebo etiam apogaei motum. Hunc igitur prius investigabo.","prev":{"citation":"Astronomia nova 95","label":"XXIX MEIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/95"},"next":{"citation":"Astronomia nova 106","label":"CAPVT XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/106"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}