{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 110-2","citation":"Kepler, Astronomia nova 110-2","ref":"110-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/110-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/110-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/110-2.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":179,"text":"CAPVT XIX. Per latitudines acronychias redargutio hujus hypotheseos ex authorum sententia constitutae & comprobatae per omnia loca AKPONTXIA. IERI quis posse putaret? Haec hypothesis observationibus ἀκρονυχίοις tam prope consentiens falsa tamen est, sive observationes ad medium Solis locum sive ad apparentem examinentur. PTOLEMAEVS id nobis indicavit, dum bisecandam esse docet aequatorii puncti eccentricitatem per centrum eccentrici Planetam ferentis. Nam hic a TYCHONE BRAHE & a ME eccentricitas aequatorii puncti non fuit bisecta.*COPERMISO quidem religio non fuit id alicubi negligere. nam observationibus ulus est omnino paucissimis, ratus fortasse neque PTOLEMAEVM usum esse pluribus quam in MAGNO OPERE referuntur. TYCHO BRAHE hic haesit. COPERNICVM enim imitatus, proportionem eccentricitatum constituit hanc, quam requirerent observationes acronychiae. quam cum redarguerent non solum latitudines ἀκρονύχιοι (nam his accidit. etiamnum aliqua augmentatio ex inaequalitate secunda orta) sed etiam & multo quidem maxime observationes aliarum cum Sole configurationum inaequalitate secunda affectae: hic ILLE substitit & ad Lunaria conversus est, cum interim EGO superveni. METHODVS autem, qua & absolveretur universa theoria Martis facile, si quae praemissa sunt rite haberent, & qua non rite habere demonstratur, haec est. PRIMVM per latitudines in situ ἀκοονυχίον.","prev":{"citation":"Astronomia nova 110","label":"CAPVT XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/110"},"next":{"citation":"Astronomia nova 111","label":"CAPVT XIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/111"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}