{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 111","citation":"Kepler, Astronomia nova 111","ref":"111","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/111","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/111.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":429,"text":"Exponatur in forma COPERNICANA linea DE in plano eccentrici Martis: in qua sit A Sol, D limes Boreus, E limes Austrinus, vel proximus illi punctus: & per A trajiciatur recta HL competens in planum eccentrici orbis terrae. Concipiantur autem AH & AD in uno plano circuli latitudinis: sic AL, AE: & sit terra anno MDLXXXV in linea AH scilicet in B, anno vero MDXCIIIsit in lineae AL puncto C. Quia ergo AB & AD vergunt in z1 &, ubi A Sol ex B apparet in 21 re, vice versa vero E & Cin I2X, ubi A Sol ex C terra in 12 wapparert, est vero apogaeo Solis vicinior 12 quam 21 2: brevior igitur est BA quam AC. Excerpam autem has lineas ex folio 98 tomi primi Progymnasmatum TYCHONIS BRAHE, & ponam illas bene habere, quamvis infra (METHODO nos eo deducente) paulo alias esse demonstraturus sim. Ibi igitur exhibetur BA 97500, AC 101400. Fiet. autem in secutura correctione BA paulo longior, & AC paulo brevior, non tamen aequales. Jam quia supra cap. XIII duobus à praesenti negosio diversis modis BAD angulus in limite circa 16& fuit inventus i. 56 circiter, erno hic quatuor aut quinque gradibus a limite i. 49 1/2. Sed HBD visa latitudo anno MDLXXXV fuit 4. 32. 16. Hinc datis angulis HGD & BAD, datur etiam eorum differentia BDAL. Vt vero sinus BDA ad BA notam, sic sinus BDA ad DA. Quod si BA assumitur 97500, prodit DAIGZOOO. Sin illa est I06000, DA erit Sic cum sint C & E anno MDXCIII in X, distetque O per 26 gradus à limite, 64 a nodo: ut igitur sinus totus ad sinum inclinationis maximae i. 50, sic sinus 64 ad sinum CAE inclinationis hujus loci. Est igitur CAET. 39. Sed latitudo visa CE fuit 6. 3. Ergo angulus AEC est 4. 24. Rursum igitur u sinus AEC ad AC notam, sic sinus ACE ad AE. Quod si AC assumitur 101400, prodit AE 139300 fere. Sin illa est 100000, haec prodit 1373δ0 fere. Cum autem 21 & absit ab aphelio circiter octo gradibus; linea AD in ipso aphelio circiter I50 particulis longior erit (quod cuilibet distantias ex inventa hypothesi computanti & in hos numeros transfundenti patebit) nempe vel 163150 vel 167350. Et cum ILK absit à perihelio circiter 13, AE in ipso perihelio circiter 300 particulis brevior erit, nempe aut 139000 aut 137080. Ita habetur longitudo linearum AD & AE in ipsis apsidibus, quando sunt partes ejusdem rectae DE Junganturigitur DA 163150 vel 167350 Tom igitur DE 302150 vel 304430 Dimidia DK 151075 vel 152215 Ergo AK eccentricitas 12075 vel 15135. Transfundantur hi numeri in pristinos, ubi radius eccentrici fuit 100000.","prev":{"citation":"Astronomia nova 110-2","label":"CAPVT XIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/110-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/110-2"},"next":{"citation":"Astronomia nova 112","label":"CAPVT XIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/112"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}