{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 127","citation":"Kepler, Astronomia nova 127","ref":"127","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/127","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/127.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":384,"text":"Atqui hoc non est possibile, ut fiat intra tam breve (xX vel xxx annorum) spacium. Motus enim periodici MARTIS & SOLIS sunt incommensurabiles, nec unquam simul in suas quartas vel opposita incidunt post peractos alterutrius circuitus integros eorumque dimidia & quartas. Oportuit igitur eligere quod fuit quaesito proximum, & multos constituere dies per hos xx annos, quibus Planeta est observatus, in quibus anomalia commutationis coaequatae esset 90 vel 270 vel proxime tanta, MARTE in GV vel a (vel circa) versante. Postmodum illos dies omnes oportuit in catalogum observationum MARTIS immittere, ut viderem an etiam iis momentis fuisset observatus. Quod nisi frequentissime fuisseto observatus a diligentissimo TYCHONE BRAHE, tam exquisita fuit haec electio, ut voti compos fieri non potuissem. Cum autem TYCHO posuisset apogaeum MARTIS in 23 1/2 &, requireretur vero locus MARTIS per aequationem eccentri correctus 5 1/2 22: ergo anomalia coaequata requirebatur 42. Et cum ex ipsius tabula coaequatae 42 responderet aequatio §. 15 1/2: ergo requirebatur anomalia media eccentri 50. 16: per quam ostendebantur mihi duodecim articuli temporum per annos viginti a MDLXXIX in MDC. An autem ex his temporibus alicui esset anomalia coaequata commurationis semel 90, iterum 270; vel quanto illa major minorve, tanto hae minor majorve; sic artificiose fuit indagatum. Vna MARTIS revolutio dies habet 687, duae SOLIS habent 730 1/2: differentia dierum 4 3 1/2, quibus de motu medio SOLIS respondent 42. 54. 23. Tanto igitur variatur anomalia commutationis ad finem cujuslibet revolutionis Martis. Quando igitur intra unum biennium, quaeruntur duae commutationis anomaliae aequales invicem, Marte eodem utrinque eccentrici loco versante; oportet ut ille uterque commutationis angulus sit 21. 27. Intra iv annos requiritur 42. 54: intra sex annos 64. 22: intra octo annos 85. 49. Et nos postulabamus, si fieri potuisset 90. Ergo binas nostras observationes quaerere oportebat distantes annis octo. Talis vero observationum biga non reperiebatur in catalogo habitarum observationum Conversus igitur sum ad distantiam sex annorum, invenique tandem, quod anno MDLXXXV D. XVIII Maji & anno MDXCI D.XXII. Januarii extarent observationes idoneae. Nam correspondebant anno MDLXXXV D. XXX Maji H. V & MDXCI D. XX Januarii H. 0. Vtrinque Martis longitudo media fuit §. 22. 43. Aequatio TYCHONICAQ.X auferenda. Ergo & ratione eccentrici in 13. 28. 16–. Commutatio coaequata anno MDXCV erat §. 4. 23. 36, qua arguebatur, more PTOLEMAICO, Planetam esse ultra perigaeum epicycli 64. 23. 36. gradibus.","prev":{"citation":"Astronomia nova 126.5-6","label":"126.5 to 126.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/126.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/126.5"},"next":{"citation":"Astronomia nova 128","label":"CONCLVSIO SECVNDAE PARTIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/128"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}