{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 13","citation":"Kepler, Astronomia nova 13","ref":"13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/13.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":365,"text":"At quia solidi orbes nulli sunt, vide nunc concinnitatem Physicam hujus hypotheseos, si paucissima mutentur, de quibus infra. Etenimstatuit haec hypothesis (quamvis ignaro Ptolemaeo) duas virtutes motrices, quibus Planeta quilibet vehatur. Harum alteram ponit in A corpore (quod in reformatione Astronomiae ipsissimus Sol erit), eamque ait niti, ut Planetam circumagat cirea se, sed gradus habere infinitos pro infinitis punctis distantiae ab A:ut sicut est AD longissima, AF brevissima, sic Planeta quoque sit in D tardissimus, in s velocissimus: & in universum, ut AD ad AE, sic tarditas apud uad tarditarem apud i,ut infra prolixe demonstrabitur parte tertia. Alteram virturem motricem tribuit hypothesis ista Planetae ipsi, cumi sufficit, ut vel fortitudine angulorum, vel intuitu crescentis & decrescentis diametri Solis, suos accessus vel recessus a Solemoderetur, faciatque differentiam media distantiae a longissima & brevissima aequalem ipsi AB. Itaque punctum C aequantis nihil aliud est quam compendium Geometricum computandięquationes ex hypothesi plaQuod si tamen via Planetae sit perfectus circulus, uti ne Physica. quidem Ptolemaeo placuit, oportet Planetam insuper & sensum aliquem habere ejus celeritatis & tarditatis, qua ipse provehitur ab altera externa virtute, ut ad hujus praescripta etiam suos accessus & recessus sic moderetur, ut iter ipsum DE fiat circulus. oportet igitur ei intellectum & affectationem circuli inesse, & discrepare proportionem tarditatis & celeritatis propriae a virtutis extraneae gradibus. At si Astronomiae demonstrationes observationibus nixae testentur, viam Planetae non esse omnino circularem, contra quam haec habet hypothesis; tum etiam Physica haec consideratio aliter instituetur, liberabiturque virtus Planetae his tam operosis requisitis. Sed revertor ad COPERNICVM. Is absurditatem jam supra ex sua sententia explicatam fugiens, pro aequante alterum substituit epicyclum in hunc modum Centro a, intervallo aβ, quod sit aequale ipsi BD, scribatur concentricsβ&, ut visus in à sit, & ipsi BB parallelos aβ continuata utrinque: statuaturque βad angulus aequalis ipsi DCE. Bisecetur vero BCin I: & centris β. δ. intervallis βy, δ (, quae sint aequalia ipsi A1, scribatur primus seu major epicyclus: sitque δ (parallelos ipsi aβ. Denique centris y. ζ. intervallis vero γe, In, quae sint aequalia ipsi IC, describatur sceundus epicyclus, cujus motus sit in consequentia, duplus ad motum primi; & motus primi epicyeli in antecedentia aequalis sit motui eccentricu proptereaὈρ.ν Anomalla media est tempus lapsum, ex quo Plauera in spogro fuit, arninicialiter denutni natum.","prev":{"citation":"Astronomia nova 12-2","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/12-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/12-2"},"next":{"citation":"Astronomia nova 14.1-4","label":"14.1 to 14.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/14.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/14.1"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}