{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 145","citation":"Kepler, Astronomia nova 145","ref":"145","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/145","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/145.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":412,"text":"Ctenim his ita habentibus ipsi àπ aequalis constituaturaT, in ejusdem lineae partes oppositas; ut T sit centrum aequalitatis motus SOLIS, quod ARTIFICES crediderunt esse centrum orbitae SOLIS. Ergo Ivo linea semper parallelos erit lineae apogaei SOLIS T. Quod si parallaxes diurnas MARTIS, in ea proportione ad parallaxes SOLIS, in qua sunt à TYCHONE proditae, retinendas arbitraris; erit *λμ etiam aequalis theoriae SOLIS: propterea & &o aequalis eccentricitati puncti T, circa quod SoL movetur aequaliter. Sed & in partes easdem movetur Ἀλμ, in quas ipse SOL in suo circulo secundum PTOLEMAEVM: & iisdem temporibus, iisdem vel respondentibus in locis, uterque reperiuntur; SoLin suo eccentrico, & PLANETAin suto epicyclo; sic ut lineae ex Tper SOLEM & ex o per PLANETAM perperrn sint paralleli, docente itidem PTOLEMAEO. Caeteris ergo omnibus consentientibus, cur non & hoc consentiat? ut quia Iκλμ non circa v centrum sed circa o punctum superius aequaliter movetur, quod hoc loco demonstratum est transpositis eccentrici TERRESTRIS in epicyclum; in quo pro à puncto nacti sumus & pro y, v & pro π, o sic etiam in SOLE ipso haec sint divisa, ita ut ar eccentricitas, quae ex Solaribus observationibus in venitur, bisccanda sit in ξ, & sit ξ centrum eccentrici SOLIS λρσυ? nam tali processu PTOLEMAEVS utitur, ut appareat, si apparentibus SOLIS locus usus esset, omnino etiam eadem eccentricitate usurum fuisse in epicyclo PLANETAE, quam in Sons deprehenderat. Testantibus igitur OBSERVATIONIBVS de duplici epicych PTOLEMAICI eccentricitate (quia propter linearum parallelitatem, ut dictum, eadem triangula manent, quae erant in forma COPERRICANAJJubet nos PTOLEMAEI genius, etiam SOLIS eccentricitatem hisccare, ut sic unεa λι, ρκ, σλ, ὑμ paralleli maneant. Hac iteque ratione etiam PTOLEMAEO persuadebitur, à τeccentricitatem motus SOLIS a TYCHONE inventam bisecandam esse in ξ, ut SOLIS orbitae exctrum sit in ξ, aequalitas motus in τ. Haec igitu argumentatio in forma PTOLEMAICA (uti modo dici coeptum) non est firmior quam compages ipsa mundi PTOLEMAICA. Nam quia hoc PTOLEMAEO credit, in tribus superioribus inesse totidem theorias epicyclorum, ad amussim aequalium theoriae SOLIS, in quantitate & qualitate cum linearum tum motuum omnino omnium; idem unam hanc dissonantiam non admittet, sed ex epicyclo lubens in theoriam SOLIS, tanquam a speculari imagine in ipsam faciem, derivabit hanc quoque bisectionem Tandem vero ubi hypothesium comparatio instituta fuerit, apparueritque quatuor Cimo sex, ut alibi dicetur) theorias SOLES ex una theoria TERRAE, tanquam plures imagines ab una facie substantiali, descendere posse: Sol ipse veritatis clarissimus, omnem hunc apparatum PTOLEMAICVM ceu butyrum colliquabit, & PTOLEMAET asleclas partim in COPERNICI partim in BRAHEI castra dissipabiu QVAEεολ δλλ QVAERAT hic aliquis, cum epicyclus PTOLEMAICVS tria habeat.","prev":{"citation":"Astronomia nova 144","label":"PARS TER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/144"},"next":{"citation":"Astronomia nova 146","label":"PARS TER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/146","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/146"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}