{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 146-2","citation":"Kepler, Astronomia nova 146-2","ref":"146-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/146-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/146-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/146-2.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":179,"text":"Sed sufficit nos calculo exprimere opinionem cap. XLV. Quare etiamsi quis objiciat hic ex cap. XXXII, non posse constantem esse hanc proportionem diurnorum, eo quod partes eccentri, vicinae apsidibus, directe objiciantut Soli; intermediae ex obliquo, ut ita aliter appareant quam si directe objicerentur: hoc inquam si quis objiciat, respondebo sic ut cap. XLIX respondi: hanc intermediarum partium obliquitatem, addi a Planeta desuo, efficique per descensum; non igitur imputandum causae motrici ex Sole, nec eo turbari illam. Habes igitur studiose Lector, ex tanto numero capitum & methodorum, methodos aequandi cum opinione cap. XLV consentientes, tantum duas; alteram hypothesi Physica cum epicyclo commixta in longitudinem ordinato, eamque cap. XLIX; alteram hoc capite, ejusque modo sexto, pro hypothesi Physica sinceriori; ubi epicyclus, nihil nisi descensum ad O praestat; aut si quis illum vellet in latitudinem ordinare, rectum ad planum eclipticae. Et harum utraque diversis viis consentit in unum effectum. Quo tutius illis fidere poteris in examinanda opinione capitis XLV. ET HACTENVS inani fiducia, inventarum verarum causarum Physicarum, de MARTE denuo triumphatum esto. Nunc me nescio quis rumor ad novos tumultus novosque labores excitat.","prev":{"citation":"Astronomia nova 246","label":"LVIILLIL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/246","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/246"},"next":{"citation":"Astronomia nova 146-3","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/146-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/146-3"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}