{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 165","citation":"Kepler, Astronomia nova 165","ref":"165","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/165","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/165","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/165.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"CAPVT XXXII. Virtutem quae Planetàm movet in circulum, attenuari cum discessu a fonte. XI SVPRA, PTOLEMAEVM observationibus edoctum bisecuisse trium superiorum eccentricitates, idque COPERNICVM imitatum; idem etiam suadere TYCHONIS observationes in MARTE, quod capitibus XIX. XX. apparuit, multoque certius apparebit infra capite XLII. Porro & TYCHO hoc in LVNA est imitatus quam proxime. Jam & in theoria SOLIS(TYCHONI)Vel TERRAE (COFERNICO) idem est demonstratum. De VENERE vero & MERCVRIO quin idem credamus, nihil impedit. Imò jam demonstratum habeo, hinc ortam esse opinionem, horum Planetarum centra eccentrici, in annuo circello circumire. Omnes ergo Planetae hoc habent. Cum ergo in MYSTERIO meo COSMOGRAPHICO ante annos T octo publicato litem hanc de causa aequantis PTOLEMAICI hoc solo nomine distulerim, quod ex Astronomia vulgari dici non posset, an etiam SoL vel TERRA puncto aequatorio & ejus eccentricitas bisectione utatur; equidem jam decet rem esse liquidam, postquam sincerioris Astronomiae testimonio confirmatum habemus, omnino in theoria SOLIS vel TERRAE aequantem inesse. Hoc inquamjam demonstrato, decet causam aequantis PTOLEMAICI a me assignatam in MYS TERIO COSMOGRAPHICO, pro justa & legitima haberi, cum sit universalis & communis omnibus Planetis. Illam igitur hac operis parte declarabo amplius. Et quia declaratio erit generalis, utar voce PLANETAE. Lector autem in hoc & sequentibus aliquot capitibus semper in specie TERRAM COPERNICI vel SOLEM TYCHONIS intelligat. Primum sciat in omni hypothesi PTOLEMAICA hac forma instructa, quantacunque eccentricitas fuerit, celeritatem in perihelio & tarditatem in aphelio proportionari quam proxime lineis ex centro mundi eductis in PLANETAM. In schemate capitis xxix, in quo à centrum mundi fuit, & & centrum eccentrici δε, & y punctum aequantis, scribatur centroy distantiâβ δ, circulus aequans oc: & per a centrum mundi, unde computatur eccentricitas (est autem in praesenti negocio, SOL COPERNICO, TERRA CAETERIS) agatur recta ψω, secans eccentricum in ψ & ὡ, ut Planeta sit in ψ& ω, arcubus eccentrici δψ & eω confectis, illic abaphelio seu apogaeo, hic à perihelio seu perigaeo: qui arcus exa ponunturapparere aequales, quia recta ψω facit ψαδ, & ώαε ad verticem aequales.","prev":{"citation":"Astronomia nova 164","label":"CAPVT XXXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/164","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/164"},"next":{"citation":"Astronomia nova 166.1-4","label":"166.1 to 166.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/166.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/166.1"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}