{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 179","citation":"Kepler, Astronomia nova 179","ref":"179","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/179","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/179.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":394,"text":"Sit deinde circulus aliquis maximus de in corpore SOLIS lucidus. Ejus ergo singula puncta, quorum sunt infinita, spargent hac ipsa proportione radios in singula hemisphaeria β& γ. Ac ut se habet distantia ab hujusmodi linea circulari (quae eminus apparet recta) longior a y ad breviorem àβ: conversim habet se apparentia diametri circuli in distantia breviori seu δβe angulus, ad apparentiam in distantia longiori seu δγε angulum. Cum ergo longior appareat haec diameter e propinquo ß quam e longinquoy, in eadem proportione; densior autem etiam cujuslibet puncti radiatio e propinquo β quam e longinquo y in dupla igiturproportione ipsius ἄβ αααy densior videtur futura radiatio circuli de propinquo β quam de longinquo γ. Sit tertio discus ipse apparens corporis SoLIS δαε, & cum superficies similes, (ut hic circulares disci apparentes) sint in dupla proportione diametrorum; diametri vero SOLIS apparentes in simpla proportione distantiarum αγ. αβ eversa; disci igitur circulares apparebunt in dupla proportione distantiarum αγ. αβ. Cum autem radiatio circuli δy ny & Ejam probata sit dupla uti proportione distantiarum ἀβ. αγ. causa alius atque alius suae densitatis; videtur hinc radiatio disci, causa densitatis vel fortitudinis, tripla uti proportione distantiarum αγ. αβ. Vi sidistantia essenavuta, αβ it I essent radiationes, punctia γ, ut 1; aß, ut a, causa denpitatis lucis; & diametri circuli apparentes, in y, 1; in β, 2. Ergo radiationes d diametri circuli in 7, 1; in β, 4. Sed disci sunt in proportione dupla diametrorum. Ergo disci apparentia in y esset 1; in Oesset, 4: quasi dicas, discum dae exs videri quadruplo plura puncta continere, quam exy quorum punctorum quodlibet in β duplo densius lucet quam in 7. Compositis igitur proportionibus; radiationis, totius disci δας, densitas in γ, ad densitatem radiationis, totius disci δαε, in β, esset ut rad 8. Nihil hic nos turbat, quod apparentem discum SOLIS computamus, cùm sit superficies hemisphaerica. Nam aeque multiplicium eadem est ad se mutuo proportio. Sphaerica vero superficies ab ARCHI MEDE demonstrata est quadrupla esse ad planum circuli maximi in sphaera scripti. Omnino itaque corpus duplo distans longius in y quam in β, videtur octuplo obscurius lucere debuisse in yquam inβ, non tantummodo duplo. Etenim ex eo ipso videtur intendi debere claritas radiorum, quod corpora ex appropinquatione videntur amplificari, ut VENVS in perigaeo epicycli evidentiorem corporibus umbram circumscribit, quam in apogaeo. Eadem igitur, vi comparationis a nobis institutae inter lucem & vim motricem, videntur & de vi motrici concipi debere.","prev":{"citation":"Astronomia nova 178","label":"SOLE PLANETAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/178","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/178"},"next":{"citation":"Astronomia nova 180.1-4","label":"180.1 to 180.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/180.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/180.1"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}