{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 18","citation":"Kepler, Astronomia nova 18","ref":"18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/18.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":388,"text":"etiam in secunda positione idem imitatus fueris, restituendo utrumque epicyclum ad eandem lineam apsidum β dergo manente eodem eccentrico utrinque, eodem etiam epicyclio, situs Planetae in epicyclio erit alius atque alius uno & eodem momento. itaque expressa eadem forma hypotheseos Ptolemaicae ad unguem in secunda positione, iter ipsum Planetae variabitur. Hinc ergo inferetur infra; quandoquidem prima Planetarum inaequalitas omnino salvanda sit per compositam hypothesin cap. IV. igitur non posse fieri, ut prima inaequalitas expendatur aeque in media ac in apparenti oppositione Planetarum cum Sole: nisi simul vel ipsa orbita Planetae situ suo emoveatur (differenter a circulis theoriae Solis) vel mutetur forma Ptolemaica capitis IV. Atque hac forma transpositionis MAESTLINVS est usus, cum in meo Mysterio Cosmographico tabulam illam capitis xv conficeret. Copernicus enim, dum Ptolemaica in suam generalem hypothesium formam traducit, fingit visum constitutum esse in puncto aliquo proxime Solem pene immobili, quod tota Solaris orbis eccentricitate distet a centro ipsissimi corporis Solaris. Ego vero, dum Copernicum ad meam ejus libri materiam accommodo, opus habui diversa fictione. Visus enim ab illo puncto in ipsissimum centrum corporis Solaris per imaginationem transferendus fuit, atque inde (scilicet ex corpore Solis) computandi fuerunt abscessus corporum Planetariorum, in eodem quidem itinere, quod Copernici suppositiones efformabant. sed (ut jam patuit non plane idem iter causa particularium temporum effectum est mihi per hanc translationem lineae apsidum, differentia tamen perexigua, & in illo quidem libello plane nullius momenti. ibi enim de solo situ itineris agebatur, qui hoc pacto mansit. CAETERVM in sequentibus ad vitandam confusionem eccentrico hoc Copernicano (quem non stella sed centrum epicycli describat) non amplius utar. Differt enim ab ipsissimo itinere Planetae, quod altius fit in perigaeo, humilius in apogaeo. At voce Ec CENTRICI porro utemur tantummodo in designando ipsissimo itinere Planetae, vel puncti in cujus motu prima inaequalitas inest. quo pacto tantummodo Ptolemaicum eccentricum (vel proxime talem) par est nos imaginari. Ostensum enim est capite quarto, discrepaturum nostrum calculum aequationis (Ptolemaicae formae innixum) a Copernicano tantummodo duobus scrupulis, ubi maxime. Tum autem & facilior est modus computandi in forma Ptolemaica primae inaequalitatis quam in Copernicana. Denique haec Ptolemaica forma primae inaequalitatis (ut dictum) ipsi rerum naturae, & sequentibus nostris speculationibus parte tertia & quarta, est accommodatior. Propter aequipollentiam vero, si cui lubet, poterit is semper tunc quoque Copernicanum eccentrepicyclum, huc usque hoc capite quinto usurpatum, subintelligere. ACCEDO jam ad priorem instituendę propositae aequipollentiae rationem, particularibus authorum hypothesibus communem.","prev":{"citation":"Astronomia nova 17","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/17"},"next":{"citation":"Astronomia nova 19","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/19"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}