{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 183.1-4","citation":"Kepler, Astronomia nova 183.1-4","ref":"183.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/183.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/183.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/183.1.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"in quadraturis, & maneatjam CLOF concentricus ex TERRA in T descriptus, moveaturque in plagam OFCL. Quaeritur igitur quae caussa, cur LVNAInC.O. sit celerior circa T, quam in FL, cum jam animo removerimus eccentricitatem & epicyclos? Hic expectat lector (scio) ut dicam, ideo celeriorem esse in o, quia motus ejus eo loci sit in easdem partes cum omnium PLANETARVM motu. At haec vera causa non est. Sicenim in e fieret LVNA tardißima, motu composito; cum proprius ejus motus FCL nonnihil renitatur illi communi, ad sinistras partes. Sciendum enim, quod LVNA in suo orbe ex C feratur minus ad partes dextras L, quam TERRA ad sinistras in suo orbe: ideoque LVNA, motu composito ex proprio & ex TELLVRIS communi, semper etiam ad dextras superius, TERRA in d versante, hic vero, TERRA inserius in T versante, ad sinistras fertur; tarde tamen circaC, velocitercircao, cujusmodi motum spirales lineae hic delineatae proxime exprimunt. Sed forsan aliud expectas, ut dicam provenire hoc Phaenomenon ex eo, quod Virtus motrix SOLIS in o sit remißior, in C incitatior? Multo minus hoc dixero. Sic enim efficiam, ut utrinque in O & C fiat tarda, in F. L. velox, quod est contrarium quaesito. Nam si in o remisse promovetur, turda igitur: & si in e fortius impeditur, quo minus ex C in L contrarium tendat, rursum igitur tardemovebitur ex emi. Nempe non recte fit, ut LVNAM SOLI permittamus à TERRA liberam. Aberraret enim denique a TERRA, ut apogaea alocis suis aberrant. Quin potius tribuenda TELLVRI vis reenticatena quaedam; quae esset, etsi LVNA TERRAM plane non circumiret; & qua posita, LVNA cum TERRA quasi in eadem navi fertur, nempe in eadem virtute O, jamquem, quasi hoc motu ex O, libera esset, privatim a TERRA rotatur. Itaque eclentatiam o. C. causam non aliam esse puto, quam eam, quod T Terra, virtutem movendi Lunam, ex S Sole hausit, eamque continuatione lineae Ts conservat. Itaque SCTO merito diameter virtuosa appellari potest, cum hi duo fontes sint omnis motus nempeT & 5.","prev":{"citation":"Astronomia nova 182","label":"CAPVT XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/182","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/182"},"next":{"citation":"Astronomia nova 183.5-6","label":"183.5 to 183.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/183.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/183.5"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}