{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 186","citation":"Kepler, Astronomia nova 186","ref":"186","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/186","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/186.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":350,"text":"TERTIO, si non mutaretur distantia PLANETAE a SOLE, futurum ex hac transpositione iter circulare. QVARTO, ejusdem PLANETAE in duabus per vices distantiis a SOLE toto ambitu permanentis, tempora periodica futura in dupla proportione distantiarum sive circulorum amplitudinis. QVINTO, virtutem nudam & solitariam in ipso PLANETAE corpore residentem, non esse sufficientem transportando de locum in locum suo corpori, quod pedibus alis & pinnis caret, quibus in aura aetheria nitatur. SEXTO, & tamen accessus PLANETAE ad SOLEM & ab eo recessus oriri ex virtute, quae est propria PLANETAE. Haec omnia & naturae sunt consentanea seipsis, & demonstrata hactenus. JAM IN figuris Geometricis exerceamur, ut appareat, ad quamlibet orbitam PLANETAE repraesentandam quibus legibus opus sit. Esto ut PLANETAE orbita sit circulus, ut hactenus creditum, isque a SOLE fonte virtutis eccentricus. Sit ille eccentricus CD, centro B, diastemate BC, descriptus: in eo BC linea apsidum, & ASOL, & BA eccentricitas. Dividatur eccentricus in partes quot cunque aequales initio à linea apsidum facto in c:quarum termini connectantur cum A. Erunt igitur CA, DA, EA, FA, GA, HA, terminorum partium aecualium distantiae à fonte virtutis. Jam centro β, diastemate βy, quod sit aequale ipsi AB, scribatur epicyclus γ δ, divisus in totidem cum eccentrico partes invicemaequales, à y imitio facto: & linea yβ continuetur, ut βαaquet ne: & punctum à connectatur cum terminis partium epicycli aequalium, lineis γα, δα, εα, ζα, κα, θα: eruntque lineae hae aequales ordine, distantiis ab A in eccentrico extructis. id enim supra capite secundo demonstratum est. (entro igitur α, diastemate δα, scribatur arcus δι θ secans diametrum γ ζin λ& connectantur termini partium aequaliter distantium a y aphelio epicycli, lineis δ θ, en, quae secent eandem diametrum in κ. μ. signis, sic ut ἀ δ vel α sit longior quam ἀκ, & αε velαλ longior quam ἀμ. Quod si possibile esset, PLANETAM ire perfectum epicyclum vi insita, & simul orbitam ejus esse perfectum circulum, tunc similes arcus simul perfiei cogitandi essent, cum in eccentrico tum in epicyclo. Itaque jam statim patesceret, quibus mediis, qua mensura efficeretur distantia αι aequalis ipsi AD. Nam quia αἱ, αθ, aequales, PLANETA ex y in & iens, distantiam &θ necessario, & sine speciali consilio, efficeret justam, & aequalem ipsi AD.","prev":{"citation":"Astronomia nova 185-2","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/185-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/185-2"},"next":{"citation":"Astronomia nova 187","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/187","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/187"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}